# Carmina 3.1-39

Saint Orientius, Carmina, Lines 3.1-3.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/carmina/3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orientius-saint/carmina/3.1

Quod fuit a saeclis, quodque est in saecla saeclorum(==SA:ECLORUM),
Semper erit, quia semper erat, sine fine manens est.
Et super omne quod est, sine quo nihil, omnia cui(==CU+I-),
Omniparens uerbum, uerbum deus omnipotens <rex>
Cum patre qui solus, cum quo pater et deus <unus>
Hoc erat, et nondum natura acceperat ortum.
Semen enim Christus, Christus primordia rerum,
Christus honor terrae, tremor orbis, gloria caeli.
Ex dominante deo rex et dominator in altis,
Vnicus ante omnes genitus, genitore sed illo
Quem genuit nullus, per quem gignentia cuncta:
+ quaesumus optamus tremimus ueneramur amamus.
Totus et <ex> toto, totum diffusus in orbem.
Non idem, sed prorsus idem, similisque simulque,
Tantundem et pariter, sic filius et pater unum
Nomine diuisum nomen, substantia mixta est,
Consummans sacri mysteria sancta profundi.
Plenitudo potens, sibi dedita, nexa uicissim
Trina potestatum conclusio parificatur,
Spiritus et uolitans perfectio tota superne.
Ergo honor in Christo est, laus est patris, in patre Christi est.
Ipse patris mens est et sermo et testis et heres,
Ipse recognoscit quantum pater audet in ipso,
Ipse caput nostrum sapientia gratia uita est,
Ipse hominum custos speculator et arbiter ipse,
Ipse salutis iter, luxque immutabilis ipse,
De uero uerus splendor, de lumine lumen,
De bonitate bonus, de pleno et diuite plenus,
Prouidus indulgens clemens miserator abundans,
Perfectus patiens iustus pius immaculatus,
Aeternum aeterni donum, tutela priorum,
Firmamentum animae, fuga daemonis, arma fidei,
Perpetuum regnans, censor iudexque futuri,
Tempore non clausus, clausurus tempora iussu,
Principium ac finis, uegetator et intus et extra,
Velle tenens et posse potens et mite seuerus,
Pax mundi et gaudium(==GA.UDJUM), prauique bonique diremptor.
Dum, mortale quod est, deus immortale probauit.
O felix domini dominatio, nobile letum!

---

Orientius, Saint, Carmina. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ORIENT%7Ccami%7C001.
