Latin
Lines 3.81-3.120
Orientius, Saint, Carmina 3.81-120
Not analysed yet
Haec elementa apicum, deus hic super omne elementum:
Omnia conueniunt caelesti insignia signo.
Cum subit in ligno, lignum deus indicat esse
Materiem fructus; cum ramum extendere in altum,
Altior excelsis dominus supereminet omnes.
Fixorum est medius: numerus dat trinus honorem.
Percutitur, cruor exit, aqua +de uulnere facto
Exit et ex ipso mox sanguis uulnere. nempe
Martyrium sanguis, sibi uindicat unda lauacrum.
Sic ope diuina mors arbore uitaque uenit.
Per pomum, protoplaste, cadis: cruce, Christe, mederis:
Illic mortiferam draco pestifer(==PESTIFE-R) +detulit escam.
Nec mirum, uix digna deo si nomina mille
Laus numerosa trahat, laus tot uirtutibus impar,
Quot titulos peperere pii miracula Christi.
Ianua, quod residet caelo secretaque pandit.
Virgo incorruptae matris cui partus origo est.
Et leo rex hic est rerum: rex ille ferarum
Dicitur <et> uirtus: nihil hoc quoque fortius uno.
Vnde autem dictus sapientia? regula uitae est.
Quomodo sit uerbum? patrio quia fluxit ab ore.
Cur modo rex idem, modo regis filius idem?
Cum patre quod solium caeli commune retentet.
Cur baculus? lapsos quod subleuet, erigat aegros.
Cur princeps? subiecta throno quia cuncta gubernet.
Cur dux militiae caelestis? ab agmine sancto.
Cur petra? quod ualido statuat fundamine firmum.
Vnde bonus pastor? maculam quod ouilibus +obstet.
Nunc homo: natus enim est et carnem a uirgine sumpsit.
Retia cur? sparsas quod colligat undique gentes.
Cur sol iustitiae? quia iustum illuminat omnem.
Cur sponsus? desponsa deo quod ecclesia(==E-CCLESIA) uirgo est.
Cur sanctum? quod regna serat felicia uerbo.
Mons: quod in ascensum non omnibus ardua cedant.
Stella: quod incertos duce lumine dirigat +itus.
Vnde magister? amat famulantia corda docere.
Margarita: quid hoc pretiosius inueniatur?
Vnde dies? quod luce magis +resplendeat.
Tunc quia sit sanctus +innoxius agnus habetur,
Qui potuit solus peccatum tollere mundi.