Latin
100.4 to 100.5
Oronce Finé, Protomathesis 100.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
3, in eodem supraemo lateralium ordine repertis, supra positos, &ex facta subtractione relictos inuestigabis numeros: facta semper ad potentia maiorem comparatione, qui succedentium semper uidetur esse regula. Et quoniam sub eisdem 4, unus gradus &14 minuta inueniri praecisè non possunt: accipiendus est numerus proximò minor, uidelicet 1. 12, &in eadem linea sub 5 &3 respondentes, utpotè 1. 30, &0. 54. in lae uo autem eiusdem lineae termino, sese offerent 18: quae minuta dicentur, scribenda post 10 gradus, intra lineas aequidistantes, pro secundo quotientis numero. Singulos item sub diuisoribus inuentos numeros, scilicet I. 12, 1. 30, &0. 54, supra scribito suo ordine, ponendo dextrum antecedentis, cum sinistro proximè sequentis ordinis: quemadmodum succedens numerorum descriptio monstrat. Quibus absolutis, subtrahe singulos nuper inuentos numeros, à subrespondentibus singulis fractionum numeris, duobus simul occurrentibus subtrahendarum fractionum numeris, in unum coaceruatis: &remanebunt completa subtractione, I minutum, I pariter secundum, 15 tertia, &45 quarta, quae tandem annotabis supra eosdem subtractos &primum cancellatos numeros, pro debita singulorum respondentia. Consequenter renouato (ut prius) diuisore, accipito sub eisdem num eris ipsius diuisoris 4. 5, 3: numerum, relicto nuper numero (si potes) aequalem. offendes autem sub 4:1, 0.