# Protomathesis 100.4-5

Oronce Finé, Protomathesis, 100.4 to 100.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/100.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/100.4

3, in eodem supraemo lateralium ordine repertis, supra positos, & ex facta subtractione relictos inuestigabis numeros: facta semper ad potentia maiorem comparatione, qui succedentium semper uidetur esse regula. Et quoniam sub eisdem 4, unus gradus & 14 minuta inueniri praecisè non possunt: accipiendus est numerus proximò minor, uidelicet 1. 12, & in eadem linea sub 5 & 3 respondentes, utpotè 1. 30, & 0. 54. in lae uo autem eiusdem lineae termino, sese offerent 18: quae minuta dicentur, scribenda post 10 gradus, intra lineas aequidistantes, pro secundo quotientis numero. Singulos item sub diuisoribus inuentos numeros, scilicet I. 12, 1. 30, & 0. 54, supra scribito suo ordine, ponendo dextrum antecedentis, cum sinistro proximè sequentis ordinis: quemadmodum succedens numerorum descriptio monstrat. Quibus absolutis, subtrahe singulos nuper inuentos numeros, à subrespondentibus singulis fractionum numeris, duobus simul occurrentibus subtrahendarum fractionum numeris, in unum coaceruatis: & remanebunt completa subtractione, I minutum, I pariter secundum, 15 tertia, & 45 quarta, quae tandem annotabis supra eosdem subtractos & primum cancellatos numeros, pro debita singulorum respondentia. Consequenter renouato (ut prius) diuisore, accipito sub eisdem num eris ipsius diuisoris 4. 5, 3: numerum, relicto nuper numero (si potes) aequalem. offendes autem sub 4:1, 0.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
