# Protomathesis 103

Oronce Finé, Protomathesis, SSVPEREST AD SECVNDVM PERVENIRE MODVM, QUO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/103

accipies igitur numerum proximò minorem, in prima tabulae pagina sese offerentem, utpote I, 21: quae I signum, & 21 gradum repraesentant. Scribe igitur I super I, & 21 supra 25: & numerum ad uerticem, aut laeuam regionem ipsius quadrati simul occurrentem, utpote 9, scribito sub eisdem 25 gradibus, intra lineas aequidistantes, pro primo radicis numero. Subtrahe postmodum I & 21, ab 1 & 25: & relinquentur 4 gradus, respondenter supra notandi, cancellatis prioribus numeris. Dupla tandem ipsos 9 gradus radicis, fient 18 gradus: hos reponito sub eisdem 9 gradibus, infra lineas aequidistantes. Hoc primo discursu peracto, inuestiga I8 gradus, duplatum nuper inuentae ra 4 dicis numerum, in sinistro lateralium ordine: à quo uersus dextram recta procedito uia, donec residuum offenderis numerum: iuncto quadrato, in longum eiusdem columnae simul occurrente numero. Inuentis ergo 18 in sinistro latere primae pagi nae, non totum residuum offendes numerum, sed proximò minorem, uidelicet 4 gradus, & 30 minuta: in quorum rectum, occurrent simul inter quadratos 3, 45, quae 3 minuta & 45 secunda ueniunt appellanda. quoniam dextrum prius inuenti numeri genus, eiusdem semper est denominationis cum sinistro consequenter occurrentis numeri genere, & è contra. Adde igitur praefatos numeros solito more, dextrum uidelicet primi cum laeuo secundi ordinis, fient 4 gradus, 33 minuta, & 45 secunda: quae supra relictum annotabis numerum, obseruata singulorum cum suo genere respondentia. Deinde accipito numerum ad uerticem eiusdem columnae concurrentem, pro secunda radice, utpotè 15, quae minuta dicentur (sunt enim eiusdem semper denominationis cum 30 dextro numero, è regione 18 nuper inuento) scribenda ad dextram ipsorum 9 graduum. Subtrahae postmodum 4 gradus 33 minuta, & 45 secunda, à subrespondentibus 4 gradibus, 37 minutis, & 27 secundis, & relinquentur 3 minuta, & 42 secunda: quae supra notabis, deletis quorum facta est operatio numeris. Duplabis tandem ipsa 15 minuta radicis, fient 30, sub eisdem 15 minutis infra lineas collocanda. Si autem eueniret, ut ipsa minuta duplata sexagenarium exuperarent numerum: pro quibus libet 60 minutis unitatem prius duplatis gradibus adiunges, renouato eodem graduum numero. idem & de secundis ad minuta, & reliquis succedentibus obseruando fractionibus. Ad tertiae consequenter deueniendo radicis inuentionem, utrunque duplatae radicis numerum, utpotè 18 gradus & 30 minuta, iuuenito in praefato lateralium nu merorum ordine: & consydera numeros cum respondenti quadrato in eadem columna simul occurrentes, an solito more coniuncti, residuum possint integrare numerum. Offendes itaque primum è dextra regione ipsorum 18 graduum, 3 minuta, & 36 secunda: è directo autem ipsorum 30 minutorum seMi. Secun. Ter. Quar. se offerunt 6 secunda, & tertia O, & quadratus in eadem columna simul occurrens numerus, est 2 tertia, & 24 quarta. quosquidem numeros, si nuper expresso modo, & uelut obiecta monstrat formula, in unum collegeris ordinem, resultabunt 3 minuta, 42 secunda, 2 tertia, & quarta 24, supra residuum numerum sigillatim annotanda: prout singulorum uidetur optare denominatio. Concurrentem autem ad uerticem eiusdem columnae numerum, utpote 12, scribes intra lineas, sub titulo secundorum, pro tertio radicis numero. Quòd si nuper inuentos & supra notatos numeros, à subrespondentibus & residuis abstuleris numeris, per saepius allegatum caput tertium huius libri: nihil tandem relinquetur. concluden Signa. Gradus. Minuta. Secunda. Tertia.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
