# Protomathesis 105.1-4

Oronce Finé, Protomathesis, 105.1 to 105.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/105.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/105.1

Repetatur nuper assumptus numerus, utpote 27 gradus, 55 minuta, 3 secunda, 44 tertia, 21 quarta, 6 quinta, & I sextum: quem numerum dispone super abaco ad hoc praeparato, unà cum suprascriptis singulorum generum nomenclaturis, & du ctis sub eodem numero lineis aequidistantibus, intra quas optata locabitur radix. Accede postmodum ad primam tabulae paginam, & inter cubos numeros apparentioribus lineunculis sparsim distinctos, inuestiga numerum, ipso dato numero proximò minorem (non posses enim offendere praecisum) is autem erit O, 27, quae solos 27 gradus repraesentabunt. Ad uerticem quoque eiusdem columnae sese offe rent 3, pro primo radicis numero: quae tres gradus significabunt. sunt enim ipsa 3, eiusdem nominis cum 27: gradus enim quadratè aut cubicè multiplicati, semper restituunt gradus. Scribe ergo 27, supra 27 gradus, & 3 sub eisdem gradibus, sed intra lineas aequidistantes. aufer deinde 27, à subrespondentibus 27 gradibus, & nihil relinquetur: dele igitur utrunque numerum 27, & tripla 3 gradus, fient 9 gra dus: quos infra lineas, sub eorundem graduum titulo tandem reponito. Ad secundum radicis ueniendo numerum, inuentos cura praefatos 27 gradus, in sinistro lateralium ordine eiusdem primae paginae: & ad dextram ipsorum regionem, inuestiga numerum residuo (demptis scilicet praefatis 27 gradibus) proximò mino rem, quem experieris esse 54 secunda: ad quorum uerticem offendes 2, quae minuta dicentur, intra lineas aequidistantes, pro secundo radicis numero collocanda. Scribe similiter 54, supra 55 minuta: hic enim numerus 54 (ut singula clarius intelligas) aequiualet ei numero, qui ex ductu trium graduum in 9 triplatos, & rursum ex multiplicatione producti in ipsa 2 minuta generatur. Duc igitur consequenter ipsa 2 minuta radicis in 9 gradus triplatos coadiuuante tabula, fient 18 minuta: quae rursum multiplica per ipsamet 2 minuta, consurgent 36 secunda, super 3 secunda respondenter annotanda. Accipe rursum numerum cubum, in eadem columna cum 54 minutis & duobus secundis occurrentem, utpote O, &: quae 8 ter tia ueniunt appellanda, scribendaque super tertia 44. repraesentant enim numerum, qui ex cubico duorum minutorum ductu producitur. Subtrahas itaque tandem praefata 54 minuta, 36 secunda, & 8 tertia, ab eisdem 55 minutis, 3 secundis, & 44 tertijs: & relinquentur 27 secunda, & 36 tertia.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
