Latin
105.5 to 105.7
Oronce Finé, Protomathesis 105.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
quibus suo loco supra notatis, cancellatisque prioribus numeris: triplabis ipsa 2 minuta radicis, fient 6, quae sub lineis respondenter notanda sunt. Consequenter, inuenito rursum praefatos 27 gradus, in eadem prima tabulae pagina, &lateralium numerorum columna: &ad dextram ipsorum regionem inuestigato uumerum, relicto nuper ex operatione praecedenti numero proximò minorem. offendes ergo 27 secunda, scribenda super relicta 27 secunda: &in eadem columna concurrentem uidebis unitatem, pro tertio radicis numero, suo loco reponendam, quae I dicetur secundum. Est autem numerus 27 nuper inuentus, qui ex ductu trium graduum radicis in 9 triplatos, &producti per I secundum multiplicatione consurgit. Duc ergo consequenter 2 minuta radicis in 9 gradus triplatos, fient 18 minuta. Item multiplica tres gradus per 6 minuta triplata, efficientur pa riter 18 minuta: quae unà cum prioribus 18 minutis faciunt 36. ipsa porrò 36 minuta, per I secundum tandem multiplicata, uertentur in 36 tertia: super relicta 36 ter tia respondenter annotanda. Ducito postmodum I secundum radicis in 9 gradus triplatos, fient 9 secunda: non augmento, sed mutato tantummodo numero. Item multiplica 2 minuta per 6 minuta triplata, prouenient 12 secunda: quae unà cum antecedentibus 9 secundis, constituunt secunda 21. Haec tandem multiplicata per I secundum, uertuntur in quarta: supra remanentia 21 quarta itidem conscribenda. Rursum ARITH. Rursum ducito I secundum in eadem 6 minuta triplata, fient 6 tertia: quae tandem uertuntur in quinta, super relicta 6 quinta, reper ipsum secundum multiplicata spondenter annotanda. Accipito tandem cubum numerum, in eadem columna cum 27 minutis, &uno secunCradus. Minuta. Secunda. Tertia. Quarta. Quinta. Sexta. do radicis occurrentem, utpotè O. 1, id est, 1 sextum, super relictum sextum, haud dissimiliter scribendum: est enim cubus numerus, ex ipso secundo radicis NE CVT EZX cubicè multiplicato productus. Radix cubica. 8 Quòd si demum collecta &suRadices triplatae.