Latin
SO TERTII LIBRIAES
Oronce Finé, Protomathesis 108
Unproofread scanNot analysed yet
ARITHMETICAE PRACTICAE de ratione atque proportione quantitatum, inuicem comparatarum: deque praestantioribus regulis, cuiuis Arithmetico, Geometrae, uel Astronomo necessarijs. De ratione, aque propertione quantitatum, &speciebus utriusque principalioribus. Caput. I. VANTITATIS PROPRIVM ESSE DIFI finit Aristoteles, secundum ipsam aequale, uel inaequale dici: omnis enim discreta, continuaue quantitas, alteri itidem continuae, aut discretae relata quantitati, ea maior aut minor reperitur, uel eidem existit aequa lis. Sola autem uniuoca sunt inter sese comparabilia, utpote numerus numero, sonus sono, tempus tem pori, continuum seu magnitudo, eiusdem generis magnitudini siue continuo, quemadmodum linea lineae, superficies superficiei, solidum solido, &quae sunt ea quae diuersorum existunt generum, nulla uidetur accidere comparatio. eiuse RATIO igitur, est duarum eiusdem generis adinuicem comparatarum quantita 2 tum habitudo determinata. Haec autem potissimum reperitur, inter numeros abso lutè consyderatos, &Arithmetica ratio nominatur: uel inter numeros sonoros, id est, ad sonorum harmoniam relatos, &harmonica dicitur (de qua alibi tractandum) aut denique inter magnitudines, à numero &materia seorsum abstractos, &Geometrica ratio uenit appellanda. At quoniam quaecunque rationes inter ipsos offen duntur numeros, eaedem &in singulis continuorum solent inueniri generibus, è con trario autem id minimè contingit, cum infinita sint inter continua rationum discrimina, quae numerorum non patitur natura: idcirco geometrica ratio principatum obtinere, propriùmue nomen rationis usurpare uidetur. Est igitur de Geometrica ratione principalis habenda consyderatio. Omnes itaque adinuicem compara 3 tae magnitudines, quarum utranque communis aliqua magnitudo, seu pars metitur aliquota, communicantes siue commensurabiles, atque rationales esse dicutur: &quae inter ipsas reperitur habitudo, rationalis itidem uocitatur. Cuiusmodi sunt omnes numeri à binario in infinitum compraehensi, quos in uniuersum metitur unitas, cer tam inter sese rationem uel habitudinem obtinentes: omnes item continuae, &ad nu meros relatae magnitudines, quarum ratio uel habitudo determinatis exprimitur numeris. Quae autem sub communem alicuius magnitudinis, seu partis aliquo tae mensuram non cadunt, incommunicantes, aut incommensurabiles, irrationales quoque magnitudines appellantur: inter quas contingens ratio uel habitudo, irratio nalis surdaue respondenter dicitur, utpote quae nullo potest exprimi numero, &propterea tum ipsi naturae, tum nobis relinquitur ignota. Quemadmodum euenire solet inter radices non quadratorum, aut minimè cubicorum numerorum, &ipsos cum inuicem comparantur numeros: inter quoque diagonium, &latus cuiusuis quadrati geometrici, &quae similis uidentur esse dispositionis. Omnis er A go arithmetica ratio, uidetur esse rationalis: geometrica uerò, rationalem &irrationalem perscrutatur magnitudinum habitudinem. Singulae quoque rationes eidem generi continuorum accidentes, utpote lineis, accidunt &reliquis omnibus continuorum generibus, utpote superficiebus, atque solidis: at de numeris secus est iudicam dum. In primis itaque, de rationali magnitudinum habitudine tractabimus: postea irrationalem suo loco discutere nitemur.