# Protomathesis 109

Oronce Finé, Protomathesis, SO TERTII LIBRIAES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/109

5 COMMVNICANTIVM igitur magnitudinum ratio, quae rationalis uocatur habi tudo, aut aequalitatis, aut inaequalitatis nomenclaturam adipiscitur. Aequalitatis quoties duarum inuicem aequalium magnitudinum fit comparatio. Inaequalitatis uerò, cum uel maior magnitudo minori comparatur, & maioris inaequalitatis ratio dicitur: aut cum minor ad maiorem refertur magnitudinem, & ratio minoris inaequalitatis appellatur. Vtraque rursum, maioris uidelicet & minoris inaequalitatis ratio, in quinque species principaliter subdistribuitur: tres quidem simplices, quae sunt multiplex, superparticularis, & superpartiens, & duas compositas, quas multiplicem superparticularem, & multiplicem superpartientem appel6 lare solemus. Multiplex itaque maioris inaequalitatis ratiodicitur, cum maior ma gnitudo minorem pluries, quàm semel adaequatè compraehendit: quod si bis accide rit dupla, si ter tripla, si quater quadrupla, & ita deinceps nominatur. Superparticu laris autem ratio sit, quoties maior magnitudo continet minorem semel, & parte insuper eiusdem minoris aliquotam: quae si fuerit –, huiusmodi ratio sesqualtera, si – sesquitertia, si autem fuerit + sesquiquarta, & sic in infinitum appellanda est. Superpartiens uerò ratio dici solet, cum maior magnitudo minorem itidem semel compraehendit, & aliquam praeterea ipsius minoris partem non aliquotam: quae quidem ratio, partim à numeratore, partim quoque à denominatore eiusdem partis non aliquotae, peculiarem sortitur nomenclaturam. Nam si fuerint – ipsius minoris, eadem ratio superbipartiens tertias dicetur, si – supertripartiens quartas, si uero superquadripartiens quintas: & deinceps pro earundem partium uarietate peculiariter nuncupabitur. Multiplex deinde ratio superparticularis efficitur, quoties magnitudo maior pluries, quàm semel ipsam minorem compraehendit, & par tem eiusdem minoris aliquotam: unde partim à multiplici, partim etiam à superparticulari ratione (ex quibus consurgit) denominatur. utpote si maior comparata rum magnitudinum bis contineat ipsam minorem, & – eiusdem, tunc huiusmodi ratio dupla sesqualtera dicetur, si ter & – tripla sesquitertia, si quater & quadrupla sesquiquarta: & sic in infinitum uenit appellanda, Multiplex tandem su perpartiens ratio nominatur, cum ipsa maior magnitudo minorem pluries itidem continet, & partem insuper eiusdem non aliquotam: quae rursum partim à multipli ci, partim quoque à superpartiente ratione (ex quibus componitur) nomen obtinebit. Vt si bis maior minorem compraehendat magnitudinem, & – eiusdem minoris, eiuscemodi ratio dupla superbipartiens tertias uocabitur, si ter & = tripla supertripartiens quartas si quater & + quadrupla superquadripartiens quintas: & sic consequenter de similibus, pro uaria multiplicis & superpartientis occurrente rationis dispositione. Species autem minoris inaequalitatis eaedem sunt, ac inter eosdem solent euenire terminos, cum praememoratis speciebus maioris inaequalitatis: uariato solummodo terminorum ordine, comparando uidelicet minorem ma gnitudinem ipsi maiori, iuncta huiusmodi syllaba sub. fiet itaque submultiplex, sub superparticularis subsuperpartiens: & ita de reliquis tam simplicibus, quàm etiam compositis rationum speciebus. quemadmodum ex praedictis colligere haud difficile est. Ad quorum omnium maiorem elucidationem, & in particularem singulorum exemplum, subiectam ordinauimus numerorum descriptionem: ad cuius laeuam spcies rationis multiplicis distinximus, ad dextram autem superparticularis, atque superpartientis rationis species sunt annotatae. non quidem omnes, sed pro ipsius descriptionis aequalitatis. Ratio maicri 5. Inaequae. litatis minoris. Ratiomultiples Ron supparticulanis Ron superpartiens.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
