# Protomathesis 113.1-4

Oronce Finé, Protomathesis, 113.1 to 113.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/113.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/113.1

Disproportionalium itaque quantitatum aequè multiplicia, aut submultiplicia primae & secundae, maiorem, minoremue rationem obtinebunt, quàm aequè multiplicia, uel submultiplicia tertiae & quartae. Quòd si aequè multiplicia aut submultiplicia primae & secundae magnitudinis maiorem, aut minorem obtineant inter sese rationem, quàm aequè multiplicia uel submultiplicia tertiae & quartae: infertur uersa uice, propositas quantitates esse disproportionales. Quorum exempla dare, superfluum existimamus: utpote, quae per contrariam proportionalium habitudinem elici facilè possunt. OSVPEREST tandem, paucula de proportionum speciebus, in medium ad 13 ducere: quae nihil aliud esse uidentur, quàm uariae terminorum acceptiones, inferendiue modi, ex continua aut discontinua proportione deducti, ad faciliorem intelligentiam quinti elementorum Euclidis, unà cum praedictis rationum & proportionum descriptionibus, haud parum conducentes. In primis itaque sese offert permutata ratio. Dicitur autem ratio permutata, cum antecedens primae, comparatur ad antecedens secundae rationis, tanquam ad consequens, & consequens ipsius primae tanquàm antecedens, ad consequens eiusdem secundae: id est, cum uterque terminus primae rationis fit antece dens, & uterque terminus secundae uertitur in officium consequentis. Vt si A ad B fuerit sicut C ad D, ex eo inferamus, ergo sicut A ad C, ita B ad D: & ita de caeteris. Conuersa uerò ratio, est antecedentium in consequentia, & consequentium in anteceden tia transmutatio. Vtpote, si fuerit eadem ratio A ad B, quae C ad D: & à contraria terminorum acceptione concludamus, igitur sicut B ad A, ita D ad C. In permutata ergo, atque conuersa ratione, tam antecedentia quàm etiam consequentia, secundum substantiam manent eadem. Conuersio autem rationis, quam euersam rationem itidem nuncupamus, est comparatio cuiuslibet antecedentis ad differentiam, qua idem antecedens CD 1 suum excedit consequens. Quemadmodum si dixerimus si AB ad B eam habet rationem, quam CD ad D: ergo AB ad A differentiam, erit ueluti CD ad differentiam C. Est autem A excessus AB, super ipsum B: & C differentia, qua CD superat ipsum D. Est & alia rationum comparatio, quae composita, seu coniuncta ratio dicitur. Composita ratio est acceptio cuius libet antecedentis, unà cum consequente proprio, ad ipsum consequens.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
