Latin
SO TERTII LIBRIAES
Oronce Finé, Protomathesis 114
Unproofread scanNot analysed yet
Exempli gratia, sint primi ordinis quantitates A, B, C, secundi ue rò D, E, F: sintque A, B &D, E sesqualtera, BC uerò et EF, dupla, uel AB, &EF dupla, BC autem atque DE sesqualtera rationis habitudine proportionatae. Si igitur A ad B, sicut D ad E, &B ad C, uelut E ad F, uel A ad B, sicut E ad F, &B ad C, ueluti D ad E: subsumatur, ergo sicut A ad C, ita D ad F. Praedictas sex rationum acceptiones, speciesue proportionum, demonstrat Eudides quinto geometricorum elementorum: ad quem, si plura desyderes, confugere poteris. Haec enim sunt principaliores, &nostro suscepto negocio satis utcunque facientes, rationum atque propor tionum diffinitiones: quare de his in praesentiarum esto satis. De additione, atque subtractione duarum quaruncunque rationum adinuicem: seu dem productione rationis, ex duabus quibusuis rationibus generatae. Caput. II.