# Protomathesis 114

Oronce Finé, Protomathesis, SO TERTII LIBRIAES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/114

Exempli gratia, sint primi ordinis quantitates A, B, C, secundi ue rò D, E, F: sintque A, B & D, E sesqualtera, BC uerò et EF, dupla, uel AB, & EF dupla, BC autem atque DE sesqualtera rationis habitudine proportionatae. Si igitur A ad B, sicut D ad E, & B ad C, uelut E ad F, uel A ad B, sicut E ad F, & B ad C, ueluti D ad E: subsumatur, ergo sicut A ad C, ita D ad F. Praedictas sex rationum acceptiones, speciesue proportionum, demonstrat Eudides quinto geometricorum elementorum: ad quem, si plura desyderes, confugere poteris. Haec enim sunt principaliores, & nostro suscepto negocio satis utcunque facientes, rationum atque propor tionum diffinitiones: quare de his in praesentiarum esto satis. De additione, atque subtractione duarum quaruncunque rationum adinuicem: seu dem productione rationis, ex duabus quibusuis rationibus generatae. Caput. II.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
