Latin
116.5 to 116.6
Oronce Finé, Protomathesis 116.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Item superbipartientem tertias, à tripla ratione sublatam, producere superquadripartientem quintas: quemadmodum sesquitertia, à supertripartiente quartas ablata, relinquit superquintupartientem sedecimas. et ita de reliquis quibuscunque rationum combinationibus, inuicem auferendis. QUOD SI minorem &subtrahendam suprascripseris rationem, inuerso scilicet Netendem. ordine, obseruauerisque praemissam numerorum alternatim factam multiplicationem: conuer sa etiam rationis comparatio producetur, utpote, minoris inaequalitatis. ut quemadmodum minor &suprascripta ratio, praecedit ipsam maiorem: ita primus, qui producetur numerus, minor erit secundo. Monstrabitur ergo solum, differentiae ratio, qua minor exceditur à maiore: quoniam maiorem à minori subtrahere rationem, est impossibile, Id autem facilè licebit experiri, si trium praecedentium exemplorum, septimo, octauo, &nono numeris descriptorum terminos inuerso notaueris ordine, maiorem subscribendo rationem. ex primo enm producetur subsesqualtera, ex sedo subsesquioctaua, ex tertio uerò subsesquiuigesima: ueluti subscriptae eorundem exemplorum indicant formulae. Bmumne. Pes puntnum untur. ripi