# Protomathesis 116.5-6

Oronce Finé, Protomathesis, 116.5 to 116.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/116.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/116.5

Item superbipartientem tertias, à tripla ratione sublatam, producere superquadripartientem quintas: quemadmodum sesquitertia, à supertripartiente quartas ablata, relinquit superquintupartientem sedecimas. et ita de reliquis quibuscunque rationum combinationibus, inuicem auferendis. QUOD SI minorem & subtrahendam suprascripseris rationem, inuerso scilicet Netendem. ordine, obseruauerisque praemissam numerorum alternatim factam multiplicationem: conuer sa etiam rationis comparatio producetur, utpote, minoris inaequalitatis. ut quemadmodum minor & suprascripta ratio, praecedit ipsam maiorem: ita primus, qui producetur numerus, minor erit secundo. Monstrabitur ergo solum, differentiae ratio, qua minor exceditur à maiore: quoniam maiorem à minori subtrahere rationem, est impossibile, Id autem facilè licebit experiri, si trium praecedentium exemplorum, septimo, octauo, & nono numeris descriptorum terminos inuerso notaueris ordine, maiorem subscribendo rationem. ex primo enm producetur subsesqualtera, ex sedo subsesquioctaua, ex tertio uerò subsesquiuigesima: ueluti subscriptae eorundem exemplorum indicant formulae. Bmumne. Pes puntnum untur. ripi

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
