Latin
117.1 to 117.4
Oronce Finé, Protomathesis 117.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ORONTII Caput. III. De aurea quatuor proportionalium numerorum regula. EMONSTRATVR DECIMANONA PROPOSITIONE noni elementorum Euclidis, qualiter tribus datis numeris, quartus inue stigetur proportionalis. Hinc orta est aurea illa, et nunquam satis laudata, quatuor proportionalium regula, de tribus aut trium numerorum uulgariter adpellata: quae quantae commoditatis existat, ijs iudicandum relinquimus, qui aut uulgares, aut mathematicas supputationes, uel utrasque tractare consueuerunt. Vix enim difficultas, inter proportionales inuenitur numeros, quae huiusce regulae non absoluatur beneficio. Quatuor igitur numeris inuicem proportionalibus datis, ut quam rationem primus habet ad secundum, eam obseruet tertius numerus ad ipsum quartum: Si quispiam eorundem numerorum fuerit ignotus, ipsum (reliquorum adminiculo) inueni re facilè est, in hunc qui sequitur modum. Sint dati numeri A, B, C, D, sicut quidem A ad B, sic esto C ad ipsum D: sitque primum alter extremorum ignotus, utperote, D ultimus, &in ordine quartus. Si hunc agnoscere uelis, duc unum intermediorum nuss. 12. 10. 15. merorum in reliquum, utpote, B in C, uel econtra, et productum diuide per prisA–B. C—D. mum, hoc est, per A, extremorum reliquum: &ipsum quartum proportionalem obtinebis. Debent autem ipsi numeri ita proponi, uel exprimi: ut primus et tertius re atque no mine conueniant, secundus pariter cum acquisito quarto. Vt si A, uerbi gratia fuerit 8, B 12, C uerò 10: in hunc modum quaestio formanda est. Si 8 dent, seu ualeant, aut produ cant 12, quot eiuscemodi dabunt, producent, aut ualebunt 10, eisdem 8 similes? Duc igitur 12 in 10, uel econtra, producentur 120: quae si diuiseris per 8, fient pro quotiente 15, cum ipsis 12 re &nomine conuenientia. ad quem numerum 15, talem geometricam rationem 10 habere uidentur, qualem 8 seruant ad 12: utrobique enim subsesqualtera. Ergo si 8 ulnae dati panni, ualeant 12 francos: 10 ulnae eiusdem panni ualebut francos 15. Aut si in 8 horis, data rota duodecies circunducatur: in 10 horis, eadem rota 15 circuitiones absoluet. non aliter, de caeteris quibuscunque similibus, similiterque propositis, numeris iudicandum est. Sed esto reliquus extremorum numerorum ignotus, uidelicet A, primus in ordine: sitque propositum eundem primum inuestigare numerum. Quoniam numeri inuicem proportionales, conuersim quoque proportionales existunt: sicut igitur D ad C, ita B ad A. Disponantur itaque numeri, ordine consi 5. 10. 12. 8.