# Protomathesis 117.5-7

Oronce Finé, Protomathesis, 117.5 to 117.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/117.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/117.5

uerso: uelut obiecta descriptio monstrat. Dein obseruetur operan-sD–C. B–A. di modus, qui per regulam generalem nuper expressus est, ducendo B in C, uel econ tra, & productum diuidendo per ipsum D: fiet enim A numerus, qui desyderabatur. Supposita nanque praefata numerorum cum literis respondentia, si 12 per 10 multiplicentur, consurgent (uelut prius) 120: quae diuisa per 15, dant pro quotiente 8. ad quem octonarium numerum, 12 eam rationem obseruant, quam 15 ad 10: nam ubique sesqualtera. Idem ergo fit, ac si numerus secundus per tertium multiplica retur, & productus diuideretur per ipsum ultimum, siue quartum. sed conuertenda est in hunc modum ratio terminorum, & ita proponenda quaestio: ut ignotus numerus, in quartum semper incidat locum, & operandi uia, à praemissa generali non discedat regula. Que si alter intermediorum ignoretur numerorum, utpote, secundus B litera insi A gnitus, anteponenda est secunda ratio ipsi primae, hoc est, duo posteriores numeri, ante primum laeuorsum collocandi sunt: ut idem secundus igno-10. 15. 8. 12. tus, quartum possit obtinere locum, uelut hic annotauimus. Si enim JC—D. A–B. A ad B, ueluti C ad D (quemadmodum supponit regula) igitur sicut C ad D, ita A ad ipsum B. Qubus ita praeparatis, multiplica D per A, hoc est, 15 per 8, uel è diuerso: fient rursum 120. quae diuide per C, hoc est, 10: & habebis 12, in locum

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
