# Protomathesis 12

Oronce Finé, Protomathesis, PARTICVLARIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/12

PARTICVLARIS INDEX De circulis horarum distinctoribus. Quibus circulis 12 coeli partes (quas uocant domos) separentur: atque de circulo positionis appellato. TERTII LIBRI CAPITA. De uulgari syderum ortu, ac eorundem occasu. De sinorum Eclipticae, atque syderum ortu, ac eorundem occasu, qui ab Astronomis ascensio atque descensio propriè nominantur: quae recta item uel obliqua tam ascensio, quàm descensio uocitetur. Quaenam ascensionis atque descensienis accidentia in recto contingant sphaerae situ, necnon de rectarum ascensionum supputatione. De ascensionum atque descensionum accidentibus in obliquo sphaerae situ contingentibus: quonam item modo obliquae supputentur ascensiones. Quid sit ortus uel occasus latitudo, qualiter praeterea ad liberam quamuis obliquitatem sphaerae, unà cum ascendente Eclipticae gradu supputetur: ubi de supputandis coelestium domorum initijs notanda digressio. CAPITA. LIBRI QVARTI COSMOGRAPH. De die naturali, ubi Solis theorica summatim exprimitur. De die artificiali, eiusdemque differentijs & calculo. De Horis tam aequalibus quàm etiam inaequalibus. De utraque umbra, recta scilicet & uersa, earumque differentijs & calculo: unà cum Solarium altitudinum supputatione. QUINTI ET VLMIMI LIB. CAPITA. De circulis atque parallelis super conglobata Telluris & Aquae superficie respondendenter imaginandis, eorundemque parallelorum ratione ad quemuis magnum circulum. De parallelis Climatum distinctoribus: quonam item pacto dato lucis arcu, singulorum parallelorum polares inuestigentur altitudines. De longitudine, atque latitudine locorum: qualiter praeterea tam longitudo, quàm etiam latitudo sit inuestiganda, Quantum itineris respondeat uni gradui, uel ipsi toto maximo terrestri circulo: ut etiam locorum itinerariae metiri debeant profectiones. Quonam pacto duorum quoruncunque locorum longitudinibus atque latitudinibus datis, eorundem locorum uiatoria metienda sit elongatio. De numero, situ, atque ordine uentorum, ad hydrographiae cognitionem potissimûm spectantium. Qualiter tandem oblatae cuiuscunque regionionis, uel partis habitabilis Orbis Chorographia, ex praedictis colligenda sit: quonam item modo hemisphaerica parallelorum atque Meridianorum contextura, ad positionem locorum necessaria in plano rationabiliter extendantur.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
