Latin
120.1 to 120.5
Oronce Finé, Protomathesis 120.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Areales quidem, si lateraliter ingrediaris: tunc enim quaerenda est pars proportio nalis differentiae ipsorum arealium numerorum, inter quos desyderatus proximè compraehenditur numerus, secundum rationem minutorum lateralibus gradibus adiacentium, ad 60 minuta uni gradui debita. Sint in exemplum 24 secunda, quo rum proportionatam uelis habere partem, in ea ratione, qua se habent 55 minuta ad 60. Inuenias itaque primum 24 secunda, ad uerticem secundae paginae ipsius tabu lae proportionalis, ipsa uerò 55 minuta in laeuo &extremali latere: offendes enim in angulo communi 22. O, id est, 22 secunda tantummodo (nam minuta ducta in secum da, faciunt tertia: cuiusmodi denominationem dexter in area repertus obtinet numerus, &sinister proximò grossiorem) igitur 22 secunda quartum efficient numerum: ad quem 24. secunda eam rationem habent, quam 6o minuta, ad minuta 55. de caeteris idem. Si autem libuerit, ad maiorem omnium expressionem, inuestigare partem pro 10 portionalem 20 secundorum &30 tertiorum, in ea ratione qua se habent 35 minuta ad 6o: accipe 20 secunda, ad uerticem paginae secundae praememoratae tabulae proportionalis, &in laterali &sinistro numerorum ordine 35 minuta, &offendes ad commu nem utriusque angulum II secunda, &40 tertia. Sumito rursum in eodem capite ipsius secundae paginae 30 tertia, et ad eundem sinistrum &extremalem numerorum ordinem praeSecunda. Tertia. Quarta fata 35 minuta: comperies enim in angulo communi 17 tertia, et 30 quarta: haec si more solito prius inuentis I1 secundis, &40 tertijs adiunxeris: consurgent Iisecunda, 57 tertia, &30 quarta. ad quam proportionatam rationem habent 20 secunda et 30 tertia: ut minuta 6o, ad praesata 35 minuta. At si forsitan cum eisdem 35 minutis, adhaereant secunda, utpote 40: intrabis primum lateraliter ipsam tabulam proportionalem, cum 20 secundis, &35 minutis. postmodum cum eisdem 35 minutis, &30 tertijs, uti nuper obsernasti: &colligentur praefata II secunda, 57 tertia, &30 quarta. Quibus absolutis, intrabis rursum lateraliter cum 20 secundis, ad caput ipsius paginae secundae occurrentibus, &praefatis 40 secundis, in sinistro &descendenti lateralium sese offerentibus ordine: nam in areali concursu reperies 13 tertia, &20 quarta (dexter enim numerus, ut semel repetitum sit, illius semper est denominationis, quam lateralium coniuncti denominatores ef siciunt) Intra postmodum lateraliter cum 30 tertijs, in ipsius paginae secundae frontispicio repertis, &eisdem 40 secundis, in eodem sinistro latere concurrentibus: et ad communem Secunda. Tertia. Quarta. utriusque concursum offendes 20. O, id est, 20 tantummodo quarta.