# Protomathesis 120.6-8

Oronce Finé, Protomathesis, 120.6 to 120.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/120.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/120.6

Haec autem omnia, si unà cum prius inuentis II secundis, 57 tertijs, & 30 quartis, in unam collegeris summam: resultabunt 121 1 IIIO secunda, i tertia, & 10 quarta, optatus proportionalis numerus. Ad quem ita collectum numerum, 20 secunda, & 30 tertia, eandem habent rationem: quam 60 minuta, ad 35 minuta, & 40 secunda. QCVM AVTEM AREATIM aliquam intraueris tabulam, & praecisos 17 non offenderis numeros: tunc accipienda est pars proportionalis de 60 minutis, uni gradui lateralium numerorum respondentibus, in ea quippe ratione, qua se habet differentia ipsius oblati, & proximè minoris numeri arealis, ad differentiam duorum arealium numerorum, datum proximè includentium numerum, hoc est, ad differentiam proximè maioris, atque proximè minoris numeri. Vocamus autem differentiam, residuum numerum, qui subtracto minori à proximè maiori numero relinquitur: siue is fuerit graduum, aut minutorum tantummodo, uel minutor& secundorum, ex solisue secundis, aut tertijs, uel aliter integratus. Dentur in exemplum praefata oo minuta, quorum proportionatam iubearis inuenire partem: in ea quidem ratione, quam habent 12 minuta, ad minuta 45. Igitur

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
