Latin
121.5 to 121.7
Oronce Finé, Protomathesis 121.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Operae precium tandem sit, proportionatam assumere partem de 6o minutis: iuxta rationem, quam habent 15 minuta, &30 secunda, ad minuta 20, &secunda 40. Tametsi 20, &40, in transuerso ca pitalium numerorum ordine reperiantur: non tamen eodem intuitu, uel in eadem facie utrumque conspicere facilè est (quod ad faciliorem requiritur operationem) idcirco praefatos numeros 20, &40, in laeuo &extremali descendentium latere curabis inuentos, congruentis ad hoc paginae: à quibus dextram uersus recta procedas uia, donec in eadem colum na occurrant tibi numeri, qui iuncto dextro supraemi cum sinistro infimi, componant 15, 30, id est, 15 minuta, &30 secunda. In tertia itaque pagina praememoratae tabulae proportionalis, è dextra regione ipsorum 20, offendes inter areales numeros 15, o: è recta autem regione ipsorum 40, sub eisdem 15, O, sese offerent 30, O: qui quidem numeri, nuper expresso modo coniuncti, faciunt minuta 15, &30 secunda. Vnde si ad uerticem eiusdem columnae, in qua praefatos numeros 15. 0, &30, O re peristi, oculos direxeris: uidebis 45 minuta, eum quem obtabas numerum, eiusdem quippe rationis ad 60 minuta comparatus, cuiusmodi sunt 15 minuta, &30 secunda, respectu 20 minutorum, &40 secundorum. Idem facito de caeteris. Ex his facilè colligitur, tabulam proportionalem intrandam esse lateraliter: quoties ipsae tabulae, quibus eadem proportionalis tabula, ad reperiendam partem propor tionalem suffragatur, laterali practicantur ingressu. Qa si praefatae tabulae arcatim ingrediantur: &ipsa quoque proportionalis tabula, areatim intranda est. Adde quod per lateralem ingressum in ipsam tabulam proportionalem, multiplicantur solummodo numeri, absque producti diuisione, per arealem uerò introitum diuiduntur, 4 nulla Aliud exempla ab tero numerorum mix ro, sed reperibili exi stente. Exemplum quando altera differentiae, rum uaria est, neque sunt praecise reperibiles numeri.