# Protomathesis 123-2

Oronce Finé, Protomathesis, VLLA INTER RATIONALES QVANTITATES PRAEI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/123-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/123-2

VLLA INTER RATIONALES QVANTITATES PRAEI stantior inuenitur regula, praecipuè quae ad caelestium motuum inuestigationem tantae uideatur esse commoditatis: cuiusmodi est ea, quam sex proportionalium quantitatum adpellare solemus, ab ipso Ptolemaeo primum excogitata. Demonstrauit itaque Ptholemaeus (ut rem paucis attin gamus) capite duodecimo libri primi suae magnae constructionis (quam uocant al magestum) si duae lineae rectae, cuiusmodi sunt AB, & AC, ex eodem puncto A demittantur, datum compraehendentes angulum qui BAC, & à reliquis earundem linearum terminis, utpote, B & C, duae aliae rectae lineae BD, & CE, in easdem lineas alternatim reflectan tur, in eodem sese intersecantes puncto, scilicet F: quòd ratio BA, ad AE, componitur ex duabus rationibus, utpote, ratióne BD, ad DF, & ratione FC, ad CE. Item quòd ratio BE, ad EA, ex duabus itidem rationibus integratur: ex ratione quidem BF, ad FD, & ratione DC ad CA. Quemadmodum nona, atque decima propositione primi libri Epithomatis loannis Regio montani, in praesatam ipsius Ptholemaei constructio nem, geometrico discursu facilè deducitur. Hinc orta est illa sex proportionalium quantitatum regula. Ex praefata namque Ptolemaei demonstratione relinquitur euidens, dabiles esse sex quantitates inuicen ta proportionatas: ut ratio primae ad secundam, composita sit ex rationibus tertiae ad quar tam, & quintae ad sextam. Porrò ex hac praeostensa rationis compositione, 17 utiles generantur rationum compositiones: quae unà cum ipsa radice, sunt numero 18.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
