# Protomathesis 123

Oronce Finé, Protomathesis, ARITH. FRACT. LIB. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/123

Suppletur itaque diuisio, in ingressu laterali, & in areali multipli catio: per solam numerorum transpositionem. Quoniam multiplicare per 60 (intelligo semper de fractionibus astronomicis) est oblatos numeros, in proximae denominationis genus lae uorsum transmutare: utpote, minuta in gradus, secunda in minuta, tertia consequenter in secunda, & caet. Diuidere autem per 6O, est ipsos numeros, ad proximè subtiliorem denominationem sigillatim traducere: uidelicet gradus in minuta, minuta in secunda, & secunda in tertia, & caet. Solum igitur consyderandae sunt, uel lateralium, uel arealium numerorum denominationes: quemadmodum quarto, & quinto capitibus libri tertij, sufficienter admonuimus. Nec mireris oportet, si primus aut secundus numerus, sit plaerunque minutorum, tertius au tem, uel inuentus quartus secundorum, alteriúsue generis: quoniam minuta nihil aliud sunt, quàm secunda per sexagenarium collecta numerum, ipsa uerò secunda minuta uidentur esse disgregata. De caeteris respondenter iudicandum est. Est igi tur uirtualis denominationis obseruata respondentia. Reducendi tamen essent nu meri (ueluti supra docuimus) ad unicam denominationem, utpote, primus cum ter tio, uel secundus cum acquisito quarto: si per uulgatum usum regulae quatuor proportio nalium, non autem per ipsam tabulam proportionalem, in talibus contingeret operari. De regula sex quantitatum inuicem proportionalium, eiusque differentijs Caput. IIII. & usu multiplici.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
