Latin
125.1 to 125.4
Oronce Finé, Protomathesis 125.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsa uerò subsextupla, ex sesunhupie sespmuloe eadem subquadrupla sesqualtera, &subsesquitertia ratione Sulsesaniterria conflatur: quoniam 2 in 3 faciunt 6, ex ductu autem 9 in 4, con surgunt 36, subsextuplam ad 6 obtinentia rationem: uelut haec indicat formula. SEXTO, ratio eiusdem primae quantitatis ad ipsam quintam, constituitur pariter ex ratione secundae quantitatis ad quartam, &tertiae ad ipsam sextam. Secun dus etenim numerus ad quartum, subduplam: tertius autem ad sextum, subtriplam rationem obseruat. quae quidem rationes simul iunctae, praefa sing. tam rationem subsextuplam (quae inter eundem primum &Subtrigla. VXis. quintum offenditur numerum) rursum integrare uidentur: quemadmodum obiecta numerorum descriptio monstrat. SEPTIMO, autem compositionis modo fit, ut ratio secundae quantitatis ad quar tam, resultet ex binis rationibus, primae quidem ad tertiam ,&sextae ad quintam. constat enim inter praeassumptos numeros, 2 ad 4 subduplam obtinere rationem. 1 autem ad 3, hoc est, primus ad tertium numerum, subtriplam: suue. &9 ad G, sextus uidelicet ad quintum, sesqualteram rationem Sesqualtera Tubdupla. habere uidetur. quae quidem binae rationes debito more con iunctae, subduplam efficiunt: uelut calculus ipse manifestat. OCTAVO sequitur, rationem eiusdem secundae quantitatis ad eandem quartam, generari ex ratione primae ad quintam, atque ratione ipsius sextae ad tertiam. Clarum est I ad G, id est, primum ad quintum numerum, subsextuplam habere rationem: 9 autem ad 3, utpote, sextus ad tertium, triplam. Hae vmeumnTriria. porrò simul iunctae rationes, componunt rursum subduplam qualis inter secundum &quartum, 2 scilicet ad 4 reperitur. NONO subsequitur modo, quòd ratio praememoratae secundae quantitatis ad 9 sextam, generatur ex rationibus primae ad tertiam, &quartae ad quintam. Nam ex praefatis numeris facilè colligitur, eundem secundum numerum ad sextum, hoc est, 2 ad 9, subquadruplam sesqualteram obseruare rationem. I autem ad 3, primus uidelicet ad tertium numerum, subtriplam: 4 rursum ad G, id est, quartus ad ipsum quintum, subsesqualteram rationem obseruant. Atqui subSulmpis Subsesautaltera, tripla &subsesqualtera, eandem rationem subquadruplam sesqualteram euidentissimè componunt. DECIMO relinquitur euidens, eandem secundam quantitatem ad sextam, rationem habere similiter compositam ex ratione primae ad quintam, &quartae ad ipsam tertiam. Primus enim datorum numerorum ad quintum, 1 uidelicet ad 6. subsextuplam: quartus autem ad tertium, sesquitertiam uidetur obtinere rationem.