Latin
128.1 to 128.4
Oronce Finé, Protomathesis 128.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ARITH. PRACT. LIB. Modus inueniendi Sit primum sextus numerus ignotus, duc itaque secundum in tertium, &produsextimi nimTum ctum diuide per primum: quotientem rursum ex diuisione numerum, duc in quinignotum, tum, productumque diuide per quartum, &habebis eundem sextum numerum. Resumantur in exemplum prius assumpti sex numeri proportionales, iuxta priExemplum. mum modum distributi, scilicet I, 2. 3. 4. 6, 9: sitque 9 desyderatus numerus. Duc igitur 2 in 3, fient G: quae diuide per I, redibunt iterum 6. haec rursum ducito in 6, quintum scilicet numerum, consurgent 36: quae diuisa per 4, dant pro quotiente 9. Quando quintus Si autem quintus ignoretur: duc primum in quartum, &productum diuide per ignoratur numτuregula. tertium. quod ex hac tandem diuisione procreatur, duc iterum in sextum numerum, &productum diuide per secundum: &quintum obtinebis numerum. Exempli causa, ignoretur numerus 6. Duc itaque I in 4, fient tantummodo 4. Exemplun. quae diuide per 3, prouenient 1 &–haec rursum multiplica per 9, consurgent 12: quae diuisa per 2, generant 6, numerum qui desyderabatur. At si quartus fuerit nicognitus numerus: ducendus est secundus in tertium, &Ars inueniendi quartum numerum. productum diuidendum per primum. quotiens inde numerus per quintum multiplicandus est, &resultans diuidendus per ipsum numerum sextum. Vtpote, sit 4 incognitus numerus. duces ergo 2 in 3, fient 6: quae diuides per Exemplim. I, manebunt 6 (quoniam unitas, neque in multiplicatione, neque in diuisione auget humerum) haec per quintum, hoc est 6, multiplicabis numerum, consurgent 36: quae si diuiseris per 9, habebis pro quotiente &optato numero 4. Inumtio tertu Verum si tertius ignotus sit: hunc ita curabis inuentum. duc primum in quartum numeri ignotinumerum, productumque diuide per secundum. eum autem qui ex huiuscemodi partitione nascetur numerum, duc rursum in sextum: &prouenientem inde numerum diuide per quintum. Ignoretur enim tertius, utpote 3. Duco igitur 1 in 4, fiunt soExemplum. lummodo 4: quae diuido per 2, &2 itidem generantur. haec iterum multiplico per 9, consurgunt 18: quae tandem diuisa per G, dant 3 pro quotiente &prius ignoto numero. De secundo mone Quòd si desyderetur secundus numerus, ita facito. duc primum in quartum, &ro eriam ignoto. productum inde numerum partire per tertium: prouenientem rursum numerum ducito in sextum, productumque diuidito per quintum, &habebis secundum. Eximplum. Ex praeassumptis nanque sex numeris, 2 est secundus: quem si per alios uelis inuenire, in hunc procedito modum.