# Protomathesis 133

Oronce Finé, Protomathesis, RIPLICEM ESSE PRINCIPIORVM DIFFERENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/133
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/133

RIPLICEM ESSE PRINCIPIORVM DIFFERENI tiam, apud omnes, etiam uulgariter eruditos, in confesso est. Diuiduntur enim principia, in diffinitiones, postulata, & communes sententias, quas Graeci axiomata, nostri uerò effata solent adpellare: quibus suffragantur hypotheses. Officium diffinitionis in Geometria, uelut & in quauis alia disciplina, est rerum 2 naturas, terminorumue proprietates exprimere: ne ab ignotis, ad magis ignota pro cedamus. Oportet enim prius agnoscere, quid circulus, quid triangulum, quidnam ue sit quadrangulum, quàm eorundem accidentia, uel passiones intelligamus. Postulatum autem nuncupamus, cum id quod dicitur aut proponitur, incogni 3 tum fuerit, neque ab auditore statim concessum: assumitur tamen in rationem principij, & tandem admittitur. Vt ab omni puncto in omne punctum rectam lineam ducere. Cum uerò quidpiam per sese cognitum fuerit, & probabile, assumptúmque in 4 ordinem principij: id Axioma, uel effatum, aut communis sententia dicitur. Cuiusmodi est, Omne totum est sua parte majus. Sunt enim axiomata uel effata, omnibus communia, id est, scita communiter ab omnibus. Hypothesis tandem esse perhibetur, cum eius quod proponitur, audiens non habuerit cognitionem, quam per sese fidem facere possit: ueruntamen id ita propositum ad mittit, & assumenti concedit. utpote, quod triangulum Isosceles, uel Ambligonium, sit hu iusmodi figura, generali cognitione, sine praeuia disciplina non capimus. Ex his itaque collectim intellectis principijs, Problemata, & Theoremata ge 6 nerantur. Sunt autem problemata, propositiones ambiguae, sciscitationesue, omnes figurarum affectiones compraehendentes. Theoremata uerò, sunt praeceptionis utcunque participia, sola inspectione quae singulis accidunt figuris ostendentia, quae propositiones itidem nominantur. Ipsas igitur propositiones in geometricis elementis, ita uidemus inuicem discrepare: ut non possit ignorari eorundem problematum à theorematis aperta differentia, & mutua singulorum inter sese & problematum & theorematum subministratio. adeò ut ex antecedentibus, omnis subsequentium uideatur pendere comprobatio: quatenus rursum ad ipsa deuenia tur principia, quemadmouum ex elementorum Euclidis uolumine facilè manifestatur. Igitur cum in succedentibus nostris operibus mathematicis decretum sit, & coelestia, & elementata rimari corpora, omne uerò corpus quantum, figuratum, & terminatum existat: à figura, & eam constituentibus, omnemue quantitatem terminantibus, non importunè sumemus exordium. De figura, & eius terminis. Caput. II.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
