Latin
IGVRAEST QUANTITAS
Oronce Finé, Protomathesis 135
Unproofread scanNot analysed yet
Id est, de ratione circuli uidetur esse, quòd unica circunferentiali claudatur linea, ex suis omnibus partibus aequalia faciente circa medium, siue centrum Circuli descriinterualla: ut repraesentat circulus ABC. Fit autem circuprio mathema lus, cum in plano recta quaedam linea, extremorum altetica. ro intra manente fixo circunducitur, quousque unde ferri ce perat ibidem quiescat: utpote, si linea AD, à puncto A in B, &à B in C, rediens tandem in A, circa centrum D, circumduci pensetur. Vnde pendet illud postulatum. Omni centro &interuallo circulum describere. Recta uerò linea per circuli centrum acta, ad eiusque circunserentiam utrinque suos A Diameter circuli. adplicans limites, DIAMETER, siue dimetiens circuli nuncupatur: qualis est linea AC, per D centrum educta. Suntque omnes eiusdem circuli dimetientes inuicem aequales: quemadmodum ex mathematica circuli descriptione, facilè deducitur. SEMICIRCVLVS ergo, quem graeci uocant hemicyclium, dicitur figura plaim Semicirculus. na, ex diametro, &abscissa circuli semicircunferentia compraehensa: ueluti figura ABC, ex dimetiente AC, &semicircunferentia ABC, antecedentis circuli causata. Continet enim semicirculus, &diametrum, ¢rum ipsius circuli, atque praecisam circunferentiae medietatem. Porrò figura plana, ex recta linea diametro minore, &circunferentiae parte aut G Maior. maiore, aut minore semicirculo contenta, SECTIO uocatur circuli. MAIOR quidem adpellata, si ex praefata recta linea, &portione circunferentiae semicirculo ma Sectio iore causetur, centrumque ambiat circuli: uelut est figura EFG, ex recta FG, &parcirculi. te circunferentiae semicirculo maiore EFG compraehensa. haec à graecis hapsis nunMinor. cupatur. MINOR autem efficitur ipsa sectio circuli, cum ex sectione circunferentiae semicirculo minore, &eadem recta clauditur linea: qualis est figura EHG, eadem recta EG, &portione circunferentiae EHG terminata. Idem uelim iudices de caeteris. Ipsa tandem recta linea EG, omnis quippe linea recta per circulum, sed per eius centrum minimè ducta, CHORDA nuncupatur: portio autem circunferentiae, Chorda circuli. ab eadem chorda compraehensa, ARCVS solet adpelArcus. lari. cuiusmodi sunt praefatae circunferentiae partes EFG, &EHG. Consequens esset, rectilineas describere figuras. Atqui earundem figurarum potissima differentia, penes angulorum attenditur uarietatem: idcirco succedens caput de angulus, interserendum fore iudicamus. De Angulis, tam planis quàm etiam solidis.