# Protomathesis 135

Oronce Finé, Protomathesis, IGVRAEST QUANTITAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/135

Id est, de ratione circuli uidetur esse, quòd unica circunferentiali claudatur linea, ex suis omnibus partibus aequalia faciente circa medium, siue centrum Circuli descriinterualla: ut repraesentat circulus ABC. Fit autem circuprio mathema lus, cum in plano recta quaedam linea, extremorum altetica. ro intra manente fixo circunducitur, quousque unde ferri ce perat ibidem quiescat: utpote, si linea AD, à puncto A in B, & à B in C, rediens tandem in A, circa centrum D, circumduci pensetur. Vnde pendet illud postulatum. Omni centro & interuallo circulum describere. Recta uerò linea per circuli centrum acta, ad eiusque circunserentiam utrinque suos A Diameter circuli. adplicans limites, DIAMETER, siue dimetiens circuli nuncupatur: qualis est linea AC, per D centrum educta. Suntque omnes eiusdem circuli dimetientes inuicem aequales: quemadmodum ex mathematica circuli descriptione, facilè deducitur. SEMICIRCVLVS ergo, quem graeci uocant hemicyclium, dicitur figura plaim Semicirculus. na, ex diametro, & abscissa circuli semicircunferentia compraehensa: ueluti figura ABC, ex dimetiente AC, & semicircunferentia ABC, antecedentis circuli causata. Continet enim semicirculus, & diametrum, & centrum ipsius circuli, atque praecisam circunferentiae medietatem. Porrò figura plana, ex recta linea diametro minore, & circunferentiae parte aut G Maior. maiore, aut minore semicirculo contenta, SECTIO uocatur circuli. MAIOR quidem adpellata, si ex praefata recta linea, & portione circunferentiae semicirculo ma Sectio iore causetur, centrumque ambiat circuli: uelut est figura EFG, ex recta FG, & parcirculi. te circunferentiae semicirculo maiore EFG compraehensa. haec à graecis hapsis nunMinor. cupatur. MINOR autem efficitur ipsa sectio circuli, cum ex sectione circunferentiae semicirculo minore, & eadem recta clauditur linea: qualis est figura EHG, eadem recta EG, & portione circunferentiae EHG terminata. Idem uelim iudices de caeteris. Ipsa tandem recta linea EG, omnis quippe linea recta per circulum, sed per eius centrum minimè ducta, CHORDA nuncupatur: portio autem circunferentiae, Chorda circuli. ab eadem chorda compraehensa, ARCVS solet adpelArcus. lari. cuiusmodi sunt praefatae circunferentiae partes EFG, & EHG. Consequens esset, rectilineas describere figuras. Atqui earundem figurarum potissima differentia, penes angulorum attenditur uarietatem: idcirco succedens caput de angulus, interserendum fore iudicamus. De Angulis, tam planis quàm etiam solidis.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
