# Protomathesis 136

Oronce Finé, Protomathesis, Caput IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/136

neutra linearum in rectitudinem protenditur, sed altera suo nutu producta, alterius ad idem punctum coitio fit: in hunc quippe modum, ut ipse planus angulus, à lineis in eadem plana superficie concurrentibus, effici cogitetur. RECTILINAEVS porrò angulus, dicitur Anguli plani. is, qui ex rectis conficitur lineis. Nnei. RectiCVRVILINAEVS autem nominatur angulus, qui ex obliquarum linearum inclinatione causatur, Aeur uili- nei. / MIXTVS uerò, qui ex rectae cum obliqua surgit inclinatione. Quorum omnium exemplarem collibuit annectere descriptionem: quo minus erudiMixti. tis, satis ex omni parte faciamus. RECTVS autem angulus esse dicitur, qui à recta, super rectam incidente lineam & aequales angulos utrobique faciente causatur. nam aequalium angulorum uterque rectus est: suntque recti omnes inuicem aequales, stantes in indiuisibili. Ipsa porrò sic incidens linea perpendicularis adpellatur. Cuiusmodi sunt anguli ABC, & ABD, à recta linea AB, super rectam lineam CD, perpendiculariter incidente causati. ACVTVS uerò angulus minor est recto. E. Huic contrarius est OBTVSVS. utpote, qui recto semper maior est: & obliquus plaerunque nomi natur. Fiunt enim, cum recta linea super rectam consistens lineam, non incidit perpendiculariter, & an gulos facit inaequales: quorum minor acutus dicitur, maior autem obtusus. Vnde patet, hos angulos uarios & inaequales esse inter sese, propter uariam atque multipli cem incidentis lineae rectae dispositionem. In exemplum habes angulos, EFG quidem obtusum, & acutum EFH: à recta EF, super rectam GH, minimè perpendiculariter incidente causatos. Et hae tamtummodo sunt tres species angulorum rectilinaeorum: nunc igitur de curuilinaeis pauca. CVRVILINAEVS porrò angulus efficitur aut in eadem plana superficie, uel in curua. In plana quidem superficie curuilinaei dicuntur esse anguli, qui ex mutuo duorum circulorum in eodem plano, & non in diuersis constitutorum, uel tactu, uel intersectione causantur. Cuiusmodi sunt anguli BCD, CDG, aut CGF, & his similes, ex mutuis circulorum ABC, CDE, & BDF, in punctis B, D, F, G factis interfectionibus, tactuue in C, compraehensi. In curua autem superficie, curuilinaei propriè fieri dicuntur anguli, cum ex mutuis circulorum super sphaerici corporis (de quo paulò post) extrinsecus terminatiua superficie constitutorum, causantur intersectionibus: unde & sphaerales anguli comuniter adpellantur. Quos utcunque repraesentare uidentur anguli LIM, & NIO, atque his quotcunque similes, à circumferentijs LN, & MO, super obiectum solidum sphaericum LMNO, in puncto i se se diuidentibus effecti. Quorum sphae ralium angulorum, ea quae planis ipsis & rectilinaeis contin git angulis, uidetur euenire diuersitas: datur enim inter sphae rales angulos rectus, acutus, & obtusus. quemadmodum ex scientia triangulorum sphaericorum relinquitur manifestum, Mixtus Augulus contingentiae, Angulus secti. onis, eiusque diuersitas. Augulus soli dus. Angulus in cen tro circuli, Angulus in cir culi circunferen tia. De quantitare anguli qui ac centrum. Cur angulus

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
