# Protomathesis 138-2

Oronce Finé, Protomathesis, Caput V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/138-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/138-2

Caput V. LANVS ET RECTILINAEVS QVILIBET ANGVLVS, I uel in circuli centro, aut in eiusdem circuli imaginandus est circunferentia. In centro quidem planus erit angulus, cum linearum contactus angulum ipsum compraehendentium, in eodem efficietur centro: utraque dictarum linearum circunferentiam eiusdem attingente circuli. Cuiusmodi ui detur esse angulus BAC, aut DAE proximè succedentis descriptionis: & his quotcunque similes anguli. In circunferentia porrò planus dicitur esse angulus, quoties lineae rectae angulum ipsum compraehendentes, in circunferentia concurrent: utraque ad dictam usque circuli circunferentiam extensa. Exemplum uidere licet, de angulo BCD, aut DCE, & qui sunt eiuscemodi. Quantitas igitur anguli qui ad centrum, est arcus ipsius circuli, lineas praefatum angulum efficientes interceptus: uel eidem subtensus angulo. Hic por rò arcus, si quadrantem, hoc est, quartam circunferentiae partem efficiat, rectus erit ipse angulus: ueluti sunt anguli BAC, & CAD, quadrantes BC, & CD utrinque compraehendentes. Si autem idem arcus quadrantem excedat, huiusmodi angulus dicetur obtusus. Exemplum habes de angulo BAF, cuius quantitatis arcus est BCF, maior quadrante BC. Quòd si praefatus arcus à dato compraehensus angulo, ab eodem quadrante circuli deficiat, idem angulus nominabitur acutus. Cuiusmodi est angulus DAF, includens arcum DF quadrante minorem. Anguli De magnitudi 3 Anguli uerò qui ad circunferentiam quantitas, erit dimidius arcus, medietasu ne anguli qui circunferentiae, quae à lineis ipsum conficientibus angulum clauditur, uel eidem subad circunferen tiam. tenditur angulo. Verbi gratia, anguli BCD magnitudo, est dimidius arcus BED; hoc est, quadrans BE, uel ED. Item anguli BCE quantitas, erit medius arcus BE: utpote, BG, aut GE. Idem quoque iudicium habendum est de similibus quibuscumque planis et rectilinaeis angulis, in centro, circumferentiaue circuli respondenter imaginatis.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
