# Protomathesis 141-2

Oronce Finé, Protomathesis, NTER SOLIDAS FIGVRAS, PRIMVM SESEOFFERTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/141-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/141-2

NTER SOLIDAS FIGVRAS, PRIMVM SESEOFFERTI Sphaera, omnium regularissima: hoc modo diffinienda. SPHAERA est corpus solidum, regulare, unica superficie terminatum: in cuius medio punctum assignatur, centrum eiusdem adpellatum, a quo ad ipsam orbicularem & terminatiuam superficiem, omnes quae ducuntur rectae lineae sunt inuicem aequales. Vt obiecta figurae descriptio ABCD, cuius centrum E, utcumque repraesentat. Imaginatur autem de scribi Sphaera, ex completo semicirculi circunductu: cum uidelicet semicirculi diametro manente fixo, eiusdem circuli plana superficies abstractiuè circunducitur, quatenus unde ferri ceperat reuerAbtatur. non aliter quidem, quàm si idem semicirculus uestigium relinqueret, & arcus eiusdem semicirculi conuexam superficiem sphaerici solidi terminatiuam causaret. Exemplum abstrahere facilè potes, de arcu ABC, circa dimetientem AC completè circunducto.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
