Latin
RAEMISSIS TERMINORVM, ATQVE FIGVRARVM
Oronce Finé, Protomathesis 144
Unproofread scanNot analysed yet
3 Quae eiusdem sunt aequè multiplicia, aut submultiplicia, hoc est, dupla, tripla, quadrupla, uel subdupla, subtripla, subquadrupla, &c. aequalia in uicem esse necessum est. Verli gratia, si linea Ddupla sit ad E lineam comparata, eiusdem rursum lineae E dupla sit F linea: necessum est, D& F lineas inuicem adaequari. Idem iudicato de G &I subduplis ipsius H. Si aequalibus aequalia adijciantur, uel ab aequa libus subtrahantur aequalia: quae resultabunt, relinquenturue inuicem erunt aequalia, Veluti si numeris I2 &12 inuicem aequalibus, 6 &G itidem aequales sigillatim addantur numeri fient utrolique 18. Vel si à i8 &I8rursum aequalibus numeris, tollantur G, &6 numeri pariter aequales: relinquentur ex utroque priori numero 12. De continuis idem iudicato. Si inaequalibus addantur aequalia, uel ab inaequalibus aequalia subtrahantur: consurgent, aut relinquentur inaequalia, Vipote, si lineis KL &MN inaequalibus, aequales addantur lineae LO, &NP: in aequales componentur lineae KO, &MP. Aut si ab eisdem inaequalibus lineis KO et MP, aequales auferantur lineae LO &NP: relinquentur pariter inaequales KL, &MN. Duas rectas lineas non claudere superficiem. Quoniam à puncto ad punctum, unicus tanummodo tractus breuissimus occurrit: secundum quem linea recta descrilitur. Omne totum est sua parte majus &aequale suis partibus integralibus. Partes integrales sunt, quae simul iunctae ipsum totum integrare uidentur. Sunt &alia effata quàmplurima, quae nemo (ni prorsus hebes) ignorat: quemadmodum tu ipse, tam in cotinuis, quam etiam discretis quantitatibus, deducere facile potes. De generali circulorum ad sphaeram habitudine. Caput. X.