# Protomathesis 144

Oronce Finé, Protomathesis, RAEMISSIS TERMINORVM, ATQVE FIGVRARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/144
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/144

3 Quae eiusdem sunt aequè multiplicia, aut submultiplicia, hoc est, dupla, tripla, quadrupla, uel subdupla, subtripla, subquadrupla, &c. aequalia in uicem esse necessum est. Verli gratia, si linea Ddupla sit ad E lineam comparata, eiusdem rursum lineae E dupla sit F linea: necessum est, D& F lineas inuicem adaequari. Idem iudicato de G & I subduplis ipsius H. Si aequalibus aequalia adijciantur, uel ab aequa libus subtrahantur aequalia: quae resultabunt, relinquenturue inuicem erunt aequalia, Veluti si numeris I2 & 12 inuicem aequalibus, 6 & G itidem aequales sigillatim addantur numeri fient utrolique 18. Vel si à i8 & I8rursum aequalibus numeris, tollantur G, & 6 numeri pariter aequales: relinquentur ex utroque priori numero 12. De continuis idem iudicato. Si inaequalibus addantur aequalia, uel ab inaequalibus aequalia subtrahantur: consurgent, aut relinquentur inaequalia, Vipote, si lineis KL & MN inaequalibus, aequales addantur lineae LO, & NP: in aequales componentur lineae KO, & MP. Aut si ab eisdem inaequalibus lineis KO et MP, aequales auferantur lineae LO & NP: relinquentur pariter inaequales KL, & MN. Duas rectas lineas non claudere superficiem. Quoniam à puncto ad punctum, unicus tanummodo tractus breuissimus occurrit: secundum quem linea recta descrilitur. Omne totum est sua parte majus & aequale suis partibus integralibus. Partes integrales sunt, quae simul iunctae ipsum totum integrare uidentur. Sunt & alia effata quàmplurima, quae nemo (ni prorsus hebes) ignorat: quemadmodum tu ipse, tam in cotinuis, quam etiam discretis quantitatibus, deducere facile potes. De generali circulorum ad sphaeram habitudine. Caput. X.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
