Latin
VEMADMODVM LINEA PVNCTIS, SVPERFICIES
Oronce Finé, Protomathesis 146
Unproofread scanNot analysed yet
Primum est euidem tissimum, ex aequali diametrorum eiusdem circuli quantitate: qui se habent ad ipsum circulum, uelut ijdem circuli maiores ad sphaeram. Reliquum pendet ex 14 tertij elementorum Euclidis: ubi demon stratur, lineas aequè distantes à centro circuli, inuiuicem aequales esse, &è contra. Quorum omnium exemplarem habes demonstrationem, de lineis rectis ipsius obiectae descriptionis circulos imitantibus: quarum maiores BD, CE, &FG inuicem aequantur, ex minoribus autem HI, ipsi KL, &MN ipsi OP. Idem iudicato de quibuscunque similibus. Sequitur praeterea, maiores in sphaera circulos sese iuuicem, &sphaeram per A aequalia secare: minores autem per inaequalia. Primum relinquitur manifestum, quoniam circuli maiores se habent ad sphaeram, ut diametri ad circulum: atqui omnes circuli dimetientes sese per aequalia diuidunt, atque ipsum circulum, per supe rius datam circuli atque diametri definitionem. Secundum autem ex quarta tertij elementorum Euclidis fit euidentissimum: quae demonstrat rectas lineas per circu li centrum minimè ductas, sese, atque ipsum circulum inaequaliter diuidere. Horum exemplum, ex praemissa figurae descriptione, capere non est difficilè. Quoties postmodum aliquis maiorum in sphaera circulorum, duos ex minorij bus ad rectos diuiserit angulos, uel ad obliquos, sed alternis &interioribus, uel ex terioribus &ex opposito inuicem aequalibus, aut denique intrinsecis &ex eadem parte duobus rectis aequiualentibus: paralleli, id est, aequaliter ex omni parte distantes erunt ipsi minores circuli. Quemadmodum de lineis HI, &KL, uel MN &OP, suprascriptae figurae, atque his similibus, ex 17, 18, &19 primi elementorum Euclidis, deducere quàm facillimum esse uidetur. Vltimo non minus euidens est, minores in sphaera circulos à maioribus per ae u qualia secari: quoties ad rectos ab eisdem maioribus diuiduntur angulos. Quòd si ad obliquos &impares angulos sese diuiserint ipsi minores cum maioribus circulis: nunquam se secabunt per aequalia. Minorum tamen &aequalium circulorum, alternatim positae sectiones, semper erunt aequales. Haec ex 3 tertij elementorum Euclidis, atque 18 &19 Theodosij pendere uidentur: &&coadiuuante praemissa descriptione sunt euidentissima. Vides enim in cadem figura, maiorem BD, mino res HI &KL, necnon MN &OP, per aequalia dispescere: non autem FG itidem maiorem, ob id quòd ad obliquos &impares easdem minores diuidat angulos. Rursum uidere potes, alternas minorum sectiones (facta aequalium comparatione) inuicem aequari: tantum enim relinquitur de MN infra maiorem FG, quantum de OP, eidem MN aequali, super eandem FG separatur. Non aliter de similibus iudicabis. Haec de mutua circulorum ad sphaeram relatione, &obseruata inter sese rationum habitudine, in non modicam nostrae cosmographiae, &reliquorum succedentium operum praemisimus elucidationem: quae a 15 Theodosij, usque ad 21 eiusdem apertius demonstrantur. Capit. XI. De uulgatis geometrarum mensuris. Mensurae