# Protomathesis 147

Oronce Finé, Protomathesis, ENSVRAE A MEMBRIS HVMANIS OLIM INVEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/147

ENSVRAE A MEMBRIS HVMANIS OLIM INVEN tae fuerae: à quibus denominationem obtinuerunt, & in hunc obserua Mensionum triuerunt diem. Mensionum porrò tria sunt genera. utpote, Euthymeplicia genera tricum, id est, eorum quae sola longitudine consyderantur, & in rectum sub linealem mensuram tantummodo cadunt: Embadometricum, siue planimetrum, eorum quae longitudinem & latitudinem habent, seu quae sub longam & la tam mensuram incidunt: et Stereometricum, hoc est solidi, seu profundimetrum, corum uidelicet, quae longitudine, latitudine, & crassitie uel profunditate resultant. Primo itaque mensionum genere, dinoscuntur lineae, secundo plana uel areales Proprium cuiuni bet mensionis superficies, tertio autem rimantur corpora, siue solida. Omnium horum trium men officium. sionum generum, idem uidetur esse principium: utpote, linealis & recta secundum longitudinem mensuratio. prius enim agnoscuntur latera, quàm areae uel superficies: & superficies prius, quàm ipsa crassitudo. Hinc fit, ut longitudinalium mensionum nomina, & quantitates solummodo consyderemus: quae tali communiter distribuuntur obseruatione. Digytus mensurarum prima, & omnium minima est: metiturque per transuer- Digytus. sum policis, latitudinalemue quatuor granorum ordeaceorum quantitatem. Ex digyto autem saepius repetito, reliquae succedentes mensurarum differentiae generan tur: quemadmodum ex unitatis multiplicatione, uarij coaceruantur numeri. Subdi Digyri partes uiditur tamen digytus, in quotlibet partium aliquotarum discrimina: utpote, in duas aliquotae. medietates, 3 tertias, 4 quartas, 5 quintas, & ita deinceps quantum libet. Palmus, Palmus, qui & palestra dicitur, compraehendit 4 digytos: uel 16 ordeacea grana. Pes autem continet palmos 4: hoc est, 16 digytos. Cuiusquidem pedis dimidium Periuxta Parisiensium obseruationem, subiecta figura demonstrat, in aliarum mensurarum regulam adiuncta. SODIMIDIVM PEDIS PARISIENSIS. O Digitus. T T. V. g. EI. Paruum compraehendit pedem I, & =, hoc est, digytos 24. 4 CubitumCubitum triplex Commune capit duos pedes, seu palmos B, trigintáue duos digytos. Magnum continet pedes 9, aut 36 palmos, siue digytos 144. Simplex capit duos pedes & –, uel 10 palmos, aut 40 digytos. Passus duplex. Passus Duplex continet 5 pedes, seu 20 palmos, uel digytos 8. Communis capit pedes 4, aut 16 palmos, seu 64 digytos. Vina Vina duplex. Agrestis compraehendit 6 pedes, siue palmos 24, digytósue 96. Pertica continet 10 pedes, uel 40 palmos, aut 160 digytos. Pertica. Stadium.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
