# Protomathesis 149

Oronce Finé, Protomathesis, NIVERSA FERE RERVM ASTRONOMICARVM I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/149

NIVERSA FERE RERVM ASTRONOMICARVM I. absolutio, geometricarumue demonstrationum ad praxim redigenda contemplatio, ex sinuum exacta cognitione pendere uidetur: quemadmodum ex succedentibus operibus nostris, licebit facere periculum, Commodissimum itaque duximus, eorundem sinuum, hoc est, rectarum in quadram te circuli subtensarum, & theoricam, & practicam uniuersalem prius, quàm ad reliqua deueniamus aperire. Sinuum igitur alius rectus, alius uersus dicitur. Rectum alicuius arcus sinum, adpellamus dimidium chordae dupli eiusdem arcus dati: in semidiametrum, qui cum ipso conuenit arcu, ad rectos incidens angulos. Versus autem sinus, est pars semidiametri, inter dati arcus initium, & sinum eius rectum intercepta: quam plaerique sagittam nominare consueuerunt. Hic autem sinus, uersus propter ea dicitur, quoniam uerso modo, respectu sinus recti, collocatur. Hinc patet, utriusque sinus diffinitionem, intelligendam esse de arcubus quadrante minoribus. sinus enim quadrantis, oo gradus circuli complectentis, est semidiameter eiusdem circuli, omnium sinuum maximus: ob idque sinus totus, siue totius quadrantis sinus, uocitatur. Esto in exemplum datus circulus ABCD, cuius diame 3 tri AC, & BD, sese orchogonaliter intersecent in centro E, totum circulum in quatuor quartas distinguentes: sitque datus arcus AF, & eius duplus FAG, subtensa autem sit FG recta, incidens ad rectos angulos cum semidiametro AE in puncto H. Dico itaque primum, ipsius dati arcus AF sinum rectum, esse FH dimidium totius FG, quae est chorda dupli arcus dati AF, nempe ipsius FAG. Versus porrò sinus eiusdem arcus A F, est pars semidiametri AE, utpote AH, inter A initium arcus AF, & sinuum eius rectum FH compraehensa. Idem de similibus. Vterque autem semidiameter AE, & EB sinus totus, totiúsue quadrantis AB sinus uocitatur. Recta tandem linea HE, sinus complementi eiusdem arcus dati potest non indecenter adpellari: est enim aequalis ei, quae à puncto F, super rectam EB duceretur orthogonalis. Complementum adpellamus arcum, qui cum dato arcu quadrantem ipsius complet circuli: cuiusmodi est arcus FB, cum dato arcu AF quadrantem complens AFB. Quam igitur rationem habet tota BD, chorda uidelicet maxima, ad totam FG, eandem seruat & media BE, hoc est, sinus totus, ad mediam FH, sinum rectum praeassumpti arcus AF. Rursum, quam rationem obtinet eadem recta BD ad semicirculum, utpote BAD, & tota FG, ad subtensum arcum FAG: eandem habet dimidia BE, ad quadrantem AB, atque media FH ad praeassumptum arcum AF subdu plum ipsius FAG. Nam per 15 quinti elementorum Euclidis, quam rationem habent compositae magnitudines inter sese, eandem obseruant & diuisae. Quicquid igitur de chordarum rationibus, proportionibusue demonstratur: id & desinuum obseruatis inter sese rationibus, aut proportionibus concludatur ostensum. Sunt ta men dimidiae chordae, sinusue recti singulorum arcuum quadrante minorum, facilioris, multoque praeciosioris officij, ampliorisue commoditatis, quàm ipsae chordae integrae duplorum arcuum oblatorum. Qualiter succedens tabula sinuum constructa sit, deque reciproca XIII. sinuum, chordarum, & arcuum inuentione, per eandem tabulam. Caput.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
