Latin
QVARTI ET VLTIMI LIBRI PROPOSITIONES
Oronce Finé, Protomathesis 15
Unproofread scanNot analysed yet
Maximarum dierum atque noctium artificialium diuersitatem, pro diuersa locorum latitudine, ex supradictis colligere. Quae stellae oriantur, &quae occidant manifestare. Stellarum orientium &occidentium, diurnum atque nocturnum arcum elicere. Dati cuiuslibet Eclipticae puncti, aut stellae propositae, ascensionem in recto sphaerae situ, sumpto ab Arietis capite supputationis initio, numerare. In obliqua sphaera, idem quod proxima edocuit propositio, respondenter inquirere. Cuiuslibet signi uel arcus Eclipticae dati, ascensionem in recta uel abliqua sphaeraseorsum perscrutari. Gradum Eclipticae cum quo data stella oritur &occidit, in utroque sphaerae situ reperire. Ascendentem Eclipticae gradum, reliquos item coeli cardines, omni hora distinguere. 11 De rerum longitudinibus, per quadratum geometricum, siue umbrarum gnomonem, in ipsius quadrantis dorso figuratum dimetiendis, pauca tandem subnectere.