Latin
S CVM VOLVERIS ITAQVE SINVM RECTVM DATI CVIVSVIS
Oronce Finé, Protomathesis 150-3
Unproofread scanNot analysed yet
S CVM VOLVERIS ITAQVE SINVM RECTVM DATI CVIVSVIS arcus, circuli quadrante minoris, per eandem inuenire tabulam, intrabis congruam ipsius tabulae paginam, quaerendo gradus integros ad uerticem, &minuta gradibus adiacentia in sinistro latere: quibus inuentis, offendes in communi graduum et minutorum angulo sinum rectum eiusdem arcus propositi, in partibus tantummo do, uel una cum earundem partium minutis, aut secundis. Animaduertas autem è laeua eorundem arealium minutorum aut secundorum regione, eum partium ac cipiendum esse numerum, qui sursum uel deorsum primus occurret: placuit enim eosdem partium numeros toties repetendos, de industria praetermittere, quo facilior esset columnarum distinctio, et eorundem arealium numerorum confusio minor. Proponatur exempli gratia, arcus 45 graduum, &30 minutorum, cuius rectum uis cognoscere sinum. Intrabis ergo lateralr sextam ipsius tabulae paginam, accipiesque gradus 45 ad uerticem eiusdem paginae, 30 uerò minuta in sinistro minutorum ordine: H quibus Chordae per Ptholemaeum supputatae. Semidiamiter circuli secundum Ptholemaeum. Qualrsuccedens tabula sinuum cstoructa sit.