# Protomathesis 150-3

Oronce Finé, Protomathesis, S CVM VOLVERIS ITAQVE SINVM RECTVM DATI CVIVSVIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/150-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/150-3

S CVM VOLVERIS ITAQVE SINVM RECTVM DATI CVIVSVIS arcus, circuli quadrante minoris, per eandem inuenire tabulam, intrabis congruam ipsius tabulae paginam, quaerendo gradus integros ad uerticem, & minuta gradibus adiacentia in sinistro latere: quibus inuentis, offendes in communi graduum et minutorum angulo sinum rectum eiusdem arcus propositi, in partibus tantummo do, uel una cum earundem partium minutis, aut secundis. Animaduertas autem è laeua eorundem arealium minutorum aut secundorum regione, eum partium ac cipiendum esse numerum, qui sursum uel deorsum primus occurret: placuit enim eosdem partium numeros toties repetendos, de industria praetermittere, quo facilior esset columnarum distinctio, et eorundem arealium numerorum confusio minor. Proponatur exempli gratia, arcus 45 graduum, & 30 minutorum, cuius rectum uis cognoscere sinum. Intrabis ergo lateralr sextam ipsius tabulae paginam, accipiesque gradus 45 ad uerticem eiusdem paginae, 30 uerò minuta in sinistro minutorum ordine: H quibus Chordae per Ptholemaeum supputatae. Semidiamiter circuli secundum Ptholemaeum. Qualrsuccedens tabula sinuum cstoructa sit.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
