# Protomathesis 202

Oronce Finé, Protomathesis, SEQVITVR PRAEFATA SINVVM AS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/202
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/202

VO SVNT, OPTIME LECTOR, QVAEIN nam gratam & fa cilem reddant. omni disciplina, studiosis omnibus solent esse non iniucunda. unum est, facilis in disciplinam introductio: qua & uia doctrinae, & sensus eiusdem uniuersus aperitur. reliquum esse uidetur, collectus ex ipsa disci plina fructus, susceptorum laborum compensator gra tissimus. Praemissis itaque generalibus ipsius Geometriae rudimentis, ad elementorum Euclidis, et suc cedentium nostrorum operum intelligentiam isagoPractica geometriae praedictis gicis: consequens nobis uisum fuit, uniuersam Geoannectenda. metriae subnectere praxim, hoc est, linearum, superficierum, & corporum, ex demonstratis Euclidis elementis, ostendere mensuram. Ea potissimum intentione, ut succedentium & geometricorum, & coelestium instrumentorum usum (quae non poterant his, sine iactura carere) redderemus faciliorem: & ijs etiam satis pro nostra uirili parte faceremus, quos eiuscemodi practicis geometricarum subtilitatum exercitamentis, nouimus plaerunque delectari. Quae sub men DIN PRIMIS ERGO (VT REM ACV TANGAMVS) ANIMAD suram cadant. uertendum est, tria esse mensionum genera, sub determinatamue mensuram caden tia: quemadmodum undecimo capite libri primi declarauimus. Aut enm lineae rectae sola longitudine constantes, sub rectam incidunt mensuram: & huiuscemodi linea Longimetra rum consy deratio, longimetra potest non indecenter adpellari. Vel corum quae lon gitudinem, latitudinemque tantum habent, utpote, super ficierum siue planorum, sub lon gam & latam mensuram cadentium, area perscrutatur: talisque mensurandi ratio, planimes Planimetra. tra dicitur. Aut denique solidorum, id est, corporum longitudine, latitudine & profunditate constantium, contemplatur crassitudo: & haec mensionis inquisitio, solidimeProfundimetra. tra, seu profundimetra, non iniuria uocitatur. Prima igitur mensionis consyderatione, dinoscuntur lineae. secunda, superficies, siue plana. tertia uerò, rimantur corpora, quae solida nuncupare solemus. At duae ultimae mensurandi rationes, hoc est, pla nimetra, & profundimetra, à lineali, rectaue secundum longitudinem mensura pendere uidentur: quemadmodum eodem undecimo antecedentis primi lib. capite notauimus. PRIMVM IGITVR de linearum, deinde planorum uel superficierum, tanTriplexlinearum mensurandadem corporum aut solidorum mensura tractandum. Linearum porrò mensuranrum imaginatio. darum, triplex occurrit imaginatio. quoniam uel in plano transuersaliter intelliguntur extensae: cuiusmodi finguntur in plana, & campestri superficie. uel in altum orthogo haliter ab eodem plano statuuntur eleuatae: ut quae in longum parietum, aliarumue re rum erectarum imaginantur. uel denique in profundum perpendiculariter sunt depressae: cuiusmodi sunt hae, quae profundum uasorum, aut puteorum uidentur indicare lon gitudinem. Quae quidem omnes sic imaginatae lineae rectae, ea suscipiunt mensurarum genera, quae praeallegato capite undecimo primi libri sunt expressa. De compositione quadrati geometrici, ad metiendas lineas rectas accommodatissimi. Caput. II.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
