Latin
AMETSI LINEARVM RECTARVM LONGITVDO, PLVSI
Oronce Finé, Protomathesis 203
Unproofread scanNot analysed yet
AMETSI LINEARVM RECTARVM LONGITVDO, PLVSI ribus modis uel instrumentis obtineatur, uti uidere licebit in succedentibus: placet tamen eandem longitudinem, quadrato geometrico, utpote, omnium instrumentorum geometricorum ad hoc commodissimo, potissimum examinare. Huius autem quadrati geometrici compositio, in hunc qui sequitur modum, uenit absoluenda. Praeparentur in primis quatuor regulae, ex ligno quopiam durissimo fabrefactae, A inuicem tamen aequales, &similes, atque parallelepipedae, id est, aequidistantium, &ad rectos concurrentium angulos superficierum: quarum latitudo circiter semipedalis, longitudo uerò duorum uel trium cubitorum existat, alteriusue notae mensu rae, pro libero ipsius fabricantis arbitrio. Quibus in hunc modum praeparatis regu lis, ad normam, siue rectos componantur angulos: ea quidem industria, ut singulae quorumlibet laterum superficies, ad eandem instrumenti faciem conuersae, in eodem plano sint constitutae. Deinde, super altera &politiori facie, relictis quaquauersum extrinsecis interuallulis inuicem aequalibus, quadratum describatur ABCD. Emissa postmodum regula ex A puncto, ad punctum C, descriptaque diagonali CE: utrique laterum BC, &CD, tres lineentur parallelae, ad diagonalem CE sigillatim conuenientes, atque unà cum ipsis BC &CD, trina distinguentes interuella, inuicem ita proportionata, ut intrinsecum cuius libet eorundem laterum interuallum, duplum sit proximè succedentis uel intermedij, &ipsum medium duplum ipsius primi, uel exterioris utriusque lateris interualli. Consequenter utrunque latus BC &CD, in 12 partes inuicem aequales diuidatur? &ex puncto A, per quae libet diuisionum puncta extensa regula, singulae trahantur lineunculae, ab infimis &interioribus parallelis, per eadem interualla, adusque prae memorata BC &CD latera productae. Quaelibet rursum pars duodecima utriusque lateris BC &CD, in 5 partes inuicem pariter aequales subdiuidatur: emissaque iterum regula ex A puncto, ad quodlibet subdiuisionis punctum, breuiores producantur lineunculae, per duo tantummodo laterum interualla sigillatim extensae. In hunc ergo modum, utrunque dictorum laterum BC &CD, in 60 partes inuicem aequales diuidetur: quinquies enim 12, uel duodecies 5, conficiunt 60. Poteris tandem ipsum primum &extrinsecum, hoc est, minimum praedictorum trium interuallorum, in duas partes inuicem aequales subdistribuere: &quae libet 30 minuta partis occupabit. uel in tres partes quamlibet sexagesimam subdiuidere, quarum quaelibet 20 minuta partis reprasentet: aut in 4, &qualibet ualebit 15 minuta. &ita de reliquis cuius libet sexagesimae partibus aliquotis: pro tuo uel arbitrio, aut occurrente ipsius instrumenti magnitudine. In infimo autem, &omnium amplissimo cuiuslibet eorundem laterum interstitio, decentes inscribantur numeri, ab utroque puncto B &D, uersus idem punctum C, per quinariam unitatum successionem, usque ad 60 distriburi: in hunc quippe modum, 5, 10, 15, 20, 25, 30, 35. 40. 45, 50, 55. 60. ut in figura Fabricetur tandem regula, instar indicis, uel alterutrius partis mediclinij astro 4 labici, uniformis &undique plana: quae uocetur AF, tantae ad minus longitudinis, quanta est diagonalis AC.