# Protomathesis 204-2

Oronce Finé, Protomathesis, Caput III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/204-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/204-2

Caput III. STODATARECTAET METIENDA LItea BE, in longum, latumue, siue transuersum oblatae planiciei consti nuta. Igitur alterum latus quadrati diuisum, utpote, BC, super idem planum, & in longum rectumque ipsius datae lineae BE collocetur: eo tamen inge nio ut punctum B super extremorum altero eiusdem metiendae lineae constituatur, & utrunque latus quadrati AB & CD, super ipsum planum erigatur ad perpendiculum. Posito deinde oculo in puncto A, eleuetur aut deprimatur ipsa regula: quatenus per ambo foramina pinnacidiorum, reliquum extremum ipsius datae lineae, scilicet E, uisuali radio AE pertingatur. quo facto, notetur contactus regulae AF, in latere CD: sitque, exempli causa, in puncto F. Quam rationem igitur habet latus AD, quadrati, ad partem sectam DF, eam seruat & data linea BE, ad ipsum latus AB: quod 2 ita demonstratur. Sunt enim bina triangula ABE, & ADF aequiangula, id est aequalibus angulis singulatim compraehensa. Quoniam angulus AEB, aequus est angulo DAF, nempe alterno, per 29 primi elementorum Euclidis: incidit enim recta AE, in AD & BE parallelas. Rursum angulus BAE aequalis est angulo AFD, per eandem 29 primi: quonia AF in parallelas AB & CD rursum incidere uidetur. Reliquus item angulus ABE, reliquo ADF pariter aequatur: nam uterque rectus. sunt enim omnes recti inuicem aequales, per quartum postulatum. Aequiangula igitur sunt ipsa triangula ABE, & ADF. aequiangulorum porrò triangulorum proportionalia sunt latera, quae circum aequales angulos: & similis sunt rationis, quae aequalibus angulis latera subtenduntur, per quartam sexti elementorum eiusdem Euclidis.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
