Latin
ST ET ALIA QVADRATI GEOMETRI
Oronce Finé, Protomathesis 206-2
Unproofread scanNot analysed yet
ST ET ALIA QVADRATI GEOMETRI ci ratio, in circuli quadrante descripti, omnibus fere communis: cuius fabricam paucis libet aperire, atque singulas eiusdem commoditates suis locis respondenter annectere. quo artem ipsam mensoriam, redda2 mus ex omni parte faciliorem. Sumpto igitur ligno quopiam durissimo, aliaue solida &polita meteria, quadrans circuli figuretur, duobus lateribus in rectum conuenientibus angulum, &quarta circunferentiae parte compraehensus: cuiusmodi est ABCD. Huius autem quadrantis arcus bifariam secetur, in puncto C: &à puncto centróue A, in C, recta linea ducatur AC.