# Protomathesis 206-2

Oronce Finé, Protomathesis, ST ET ALIA QVADRATI GEOMETRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/206-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/206-2

ST ET ALIA QVADRATI GEOMETRI ci ratio, in circuli quadrante descripti, omnibus fere communis: cuius fabricam paucis libet aperire, atque singulas eiusdem commoditates suis locis respondenter annectere. quo artem ipsam mensoriam, redda2 mus ex omni parte faciliorem. Sumpto igitur ligno quopiam durissimo, aliaue solida & polita meteria, quadrans circuli figuretur, duobus lateribus in rectum conuenientibus angulum, & quarta circunferentiae parte compraehensus: cuiusmodi est ABCD. Huius autem quadrantis arcus bifariam secetur, in puncto C: & à puncto centróue A, in C, recta linea ducatur AC.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
