# Protomathesis 206

Oronce Finé, Protomathesis, SSI AVTEM EVERTICE TVRRIS, AVT FEA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/206
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/206

Ergo si BG sit partium quadraginta, qualium tota BC ipsi AB aequalis stabilitur 60: quoniam 6o ad 40 selqualteram uidentur obtinere rationem, eodem modo perpendicula ris AE continebit EH semel, & dimidiam eiusdem partem. Metire igitur AE, per filum unà cum perpendiculo demissum, ab eodem puncto A usque ad E: auferque tertiam par tem longitudinis AE, & habebis EH. Vt si exempli causa eadem propendicularis AF fuerit cubitorum 24, proposita linea EH similium cubitorum erit 16. AT SI regula cadat in latus CD, utpote in I & metienda linea esto EK. tunc ipsa EK linea, maior est eadem AE perpendiculari, & in ea ratione qua latus AD superat DI partem ipsius lateris CD. Bina enim triangula ADI, & AEK sunt iterum aequiangu la. Quoniam angulus DAI aequatur alterno AKE, necnon angulus AID angulo EAK fit rursum aequalis, per eandem 29 primi: Item anguli AEK & ADI recti sunt, quapropter & inuicem aequales. Sicut igitur latus AD ad DI, sic & EK linea data ad AE perpendicularem, per quartam eiusdem sexti elementorum Euclidis. Itaque si D I fuerit partium 40, qualium ipsius quadrati latus 60 continere dicitur: erit rursum AD ad sectionem DI ratio sesqualtera, unde & linea EK praefatam AE perpendicularem semel & dimidiam eiusdem partem compraehendet. Vnde si ponatur eadem A E cubitorum 24, erit proposita linea E K similium cu bitorum 36. Hinc patet, quam facilè sit metiri ex eodem uertices, lineam rectam in lon gum prospectam, sed cum eadem perpendiculari, uel aedificij sublimitate minimè concurrentemi: cuiusmodi est linea HK. Sumpta nanque longitudine ipsius EK, & postmodum EH, ueluti nunc ostendimus: si tollatur EH longitudo, ab eadem EK longitudine, relinquetur HK. Idem iudica de HF, aut FK, atque his similibus, similiterque positis lineis rectis. De praedictarum linearum in planoterrestri constitutarum mensura. Caput. IIII. per uulgatum quadratum, in circuli quadrante descriptum.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
