# Protomathesis 209

Oronce Finé, Protomathesis, QVADRANS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/209

Quibus absolutis, quam rationem habebit erectus baculus AC, ad partem AF, eam seruabit & data AB linea, ad ipsius baculi quantitatem. Vt si baculus fuerit pedum 6, AF autem duos tantummodo pedes compraehendat: quoniam 6 ad 2 triplam rationem obser uant, eodem modo proposita AB longitudo, ter continebit 6 eiusdem baculi pedes, hoc est 18. Trianguli enim BCF, tres anguli binis rectis sunt aequales, per 32. primi elemen aa torum Euclidis: sed BCF angulus rectus est, igitur reliqui duo CBF & BFC uni recto sunt aequales. Eadem quoque ratione duo anguli ACF, & CFA, trianguli ACF, uni recto aequantur angulo: nam tertius CAF rectus est. Ergo duo anguli CBF & BFC, duobus angulis ACF, & CFA sunt inuicem aequales: propterea quod eidem angulo, uni uidelicet recto coaequantur. At si ab eisdem aequalibus angulis, idem conmunis, ut pote BFC, tollatur angulus: reliquus CBA reliquo ACF erit per communem sententiam aequalis. Atqui angulus BAC aequus est angulo CAF, nam uterque rectus: & reliquus igitur angulus ACB reliquo CFA erit itidem aequalis. Aequiangula igitur sunt bi na triangula ABC, & ACF, quare et quae circum aequales angulos latera proportionalia: per 4 sexti elementorum eiusdem Euclidis. Ergo sicut AC baculus, ad lineunculam AF: ita se habet AB proposita longitudo, ad erectum baculum AC, quod oportuit demonstrasse. Alia instrumenti descriptio, quo rectarum & inaccessibilium linearum, in terrestri, Caput. VI. vel orthogonaliter erecto plano constitutarum adipiscitur longitudo.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
