Latin
NRONTII
Oronce Finé, Protomathesis 21
Unproofread scanNot analysed yet
Nam 4 primam, hoc est, dextram sedem occupans, quatuor tantum simplices repraesentat unitates, proximum uersus laeuam quadraginta, sequens quater centum, succedens quater mille, antepenultimum quadragesies mille, penultimum quater centies mille, ultimum uerò quater millies mille: ita ut summatim compraehendant, quater millies mille, quater centum &quadraginta mille, quater centum &quadraginta quatuor unitates. Hinc patet, numeri cuiuslibet expressionem à sinistris ad dextra, id est, à grossioribus ad subtiliora fore initiandam elementa: ordinem autem ipsorum elementorum conuersa procedere uia, utpote à dextra uersus laeuam. Id enim primum uocatur elementum quod dextrum primo est, sequens secundum, succedens tertium: &ita deinceps, usque ad ultimum, quod semper laeuorsum ultimò collocatur. uti sequens formula monstrat. –maillenm centes mil. denarum quillana Σρεκκας χίρ Eeutana esm. Nilera denaret, CEteA EEREEAS, gena, Secundum. Primum. Terrium. Vitimium. Sextum. Quintum. Quartum.