# Protomathesis 21-2

Oronce Finé, Protomathesis, SNVMERARE IGITYR, EST OBLATVM QVEMVIS NVMERVMO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/21-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/21-2

SNVMERARE IGITYR, EST OBLATVM QVEMVIS NVMERVMO per congruentia & loca & elementa repraesentare: & quantus sit oblatus ipse nurnerus decenter exprimere. Vt si uelis arithmetice repraesentare, decem & octo millia nonies centum & uiginti: facies hoc pacto, 18920. Item si hunc libeat exprimere numerum, 1408042 dices eum continere, centum quadraginta mille, octies centum & quatuor. Absoluitur autem numeratio, unico elementorum ordine: proprijs & locis & elementis, pro ualore cuius libet oblati numeri distributo. Consyderandum est itaque, an propositus ipse numerus fuerit digitus, articulus, aut mixtus siue compositus. Nam si suerit digitus, per proprium ex nouem significatiuis exprimetur elementum: utpote duo per 2, tria per 3, quatuor per 4, & sic de reliquis, usque ad 9. Quod si articulus extiterit ipse numerus, per eadem elementa significatiua (à quibus ipsi denominantur articuli) & unica tziphra O, uel plu ribus dextrorsum ante positis tziphris repraesentabitur: uerbi gratia, decem hoc mo do I0, uiginti sic 20, triginta uerò ut hic 30, deinde quadraginta 40, quinquaginta 50, sexaginta GO, septuaginta 70, octoginta 80, nonaginta 90, usque ad centum, ubi dena quaelibet in centenam, hoc est, in denam denae uertitur, & nouus eidem adquiritur locus, hoc pacto 100, 200, 300, 400, & cete.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
