# Protomathesis 210-2

Oronce Finé, Protomathesis, SO NON ALITER OPERANDVM EST, SI EADEM LINEA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/210-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/210-2

SO NON ALITER OPERANDVM EST, SI EADEM LINEA FG, aut quaeuis alia, in transuersum parietis alteriúsue plani, ad perpendiculum ere cti, & inaccessibilis, metienda proponatur. Facto enim primo examine ad situm H, & iterum retrocedendo ad locum I, fueritque primum AE duarum partium, & in I trium similium: Vel econtra primo discursu facto in I, & accedendo rursum in H, fueritque primum AE trium partium, & duarum similium in H: concludatur (ut prius) datam lineam FG tantam esse, quanta est duarum stationum intercapedo HI. Neque opus est nouo, aut repetito discursu: cum eadem sit ars, idem operandi modus, siue data linea in plano, aut in sublimi fuerit transuersaliter collocata. In maiorem tamen singulorum elucidationem, & faciliorem operationis intelligen tiam, subiectam placet annectere descriptionem.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
