Latin
VAMVIS VMBRARVM DISCRIMINA, CONTINGENI
Oronce Finé, Protomathesis 214-2
Unproofread scanNot analysed yet
VAMVIS VMBRARVM DISCRIMINA, CONTINGENI tésue ad sua umbrosa rationes, suo loco discutere proposuerimus, quarto uidelicet libro succedentis cosmographiae nostrae: non duximus tamen importunum, ea paucis in praegustamentum hic tradere, quae re rum super terrestre planum orthogonaliter erectarum praestare uidentur altitudi nem. De umbris itaque nunc intelligimus, quae rectae uocantur: id est, quae in longum &rectum plani terrestris extenduntur, &rectos cum umbroso faciunt angulos. cum iusmodi sunt umbrae turrium, aliarumue rerum ad perpendiculum super terrestre planum erectarum. Omnes autem umbrae rectae, oriente uel occidente Sole, in infinitum protenduntur: eo autem sursum ascendente decrescit huiuscemodi umbrarum longitudo, idque successiuè, quousque Sol ad meridiem peruenerit, ubi tunc umbrae re ctae solent accidere minimae. Porrò à meridie in occasum declinante Sole, praefataumbrae rectae uerso augmentantur ordine, fiuntque tanto maiores, quantò Sol occa sui propior extiterit: ea tamen lege, ut in punctis aequaliter à meridie distantibus Sole constituto, eadem umbrarum longitudo contingat. Ex rectis igitur umbris, officio quadrati geometrici in circuli quadrante descripti, eiuscemodi rerum erectarum ita uenatur altitudo. OBIICE SOLI radianti sinistrum latus, &laeuum ipsius quadrantis pinnacidium. leua postmodum, uel deprime quadrantem (liberè semper demisso perpen diculo) quatenus solaris radius pertranseat utrunque foramen eorundem pinnacidio rum. Quo facto, consyderetur casus, siue contactus ipsius fili. Nam si filum inciderit in latus BC(quod euenire solet, quoties altitudo solaris excedit 45 gradus) utpo te, in punctum E medium inter B &C: tunc umbra maior erit umbrosi longitudine, &in ea ratione, qua se habent 12 partes, hoc est totum latus quadrati, ad ipsas par tes filo compraehensas. Vt si, exempli causa, 6 intercipiantur partes, sitque proposita &metienda altitudo GF, eius umbra GI solari radio HIterminata: quoniam 12 ad G duplam uidentur obtinere rationem, &respondenter umbra GI bis continebit pro positam altitudinem GF. Bina enim triangula ABE, &FGI sunt inuicem aequiangum la. nam angulus ABE aequus est angulo FGI: uterque enim rectus est. angulus quoque AEB, aequatur angulo GFI: utpote, quoniam aequalis est alterno DAE, qui eidem angulo GFI interiori &opposito aequatur, per 29 primi elementorum Euclidis. reliquus igitur angulus BAE reliquo GIF per 32 primi eorundem elementorum est aequalis. Aequiangula ergo sunt ipsa triangula ABE &FGI: quapropter &latera quae circum aequales sunt angulos inuicem erunt proportionalia, per 4 sexti eiusdem Euclidis. Sicut igitur AB ad BE, ita GI ad GF altitudinem. Metire itaque umbram GI, sitque in exemplum 20 passuum: &tria habebis manifesta. Vnde si per regulam quatuor proportionalium, duxeris umbram in partes filo compraehensas, &productum diuiseris perlatus eiusdem quadrati: quotiens ex diuisione propositam indicabit al titudinem. Vt in assumpto nuper exemplo, duc 20 in 6, consurgent 120: quae diuide per 12, &prouenient 10. tot igitur passum pronunciabis altitudinem GF.