# Protomathesis 216

Oronce Finé, Protomathesis, ONTINGIT PLAERVNQVE, DVM HVIVSMODIREI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/216
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/216

ONTINGIT PLAERVNQVE, DVM HVIVSMODIREI rum metiri uolumus altitudines, radios solares, ob interpositam nubium ca liginem, adeò fieri debiles, ut nulla prorsus accidat umbra: utendum est itaque radio uisuali, in hunc qui sequitur modum. Obijce laeuum ipsius quadrantis pinnacidium uertici metiendae & propositae altitudinis, reliquum uerò alterutro adplica oculo. Deinde leua aut deprime quadrantem (libero semper existente perpendiculo) quousque metiendae rei fastigium per ambo pinnacidiorum conspexeris foramina. Quod cum ita feceris, animaduertas ubinam inciderit filum ipsius perpendiculi. Cadet enim necessario in latus BC, uel in latus CD, aut in punctum C inter duo latera medium: prout basi ipsius rei mensurandae propior, aut remotior extiteris. INCIDAT ERGO PRIMVM ipsum filum perpendiculi in latus CD, in punctum uidelicet E, sitque proposita & metienda turris altitudo GF. Demittendum est itaque ab inspectore oculo in terram paratum ad hoc perpendiculum filo colligatum, ut DH: & pars ipsius DH retrorsum adiungenda, in ea quippe sumpta ratione, quàm habent partes DE ad 12. Vt si DE fuerit in exemplum partium 6: quoniam G dimidium sunt de 12, addes igitur mediam ipsius DH partem, utpote HI, in rectum GH. Erit itaque recta GI loco umbrae & punctum 1 in quod incideret radius solaris ipsius umbrae terminatiuus. Manifestum est igitur, rectam GI minorem esse GF altitudine: & in ea ratione, quam obseruant partes DE ad latus AD. Suntr enim bina triangula ADE & FGI inuicem aequiangula, & habentia quae circum aequales sunt angulos latera proportionalia: quemadmodum numero quarto antecedentis capitis octaui demonstrauimus. Supponatur exempli causa, GI fore 9 passuum. Si duxeris ergo 9 passus in 12, fient 108: quae diuisa per 6 partes DE, relinquunt pro quotiente 18. tot igitur passuum similium erit altitudo GF. AT SIIDEM FILVM cadat in punctum C, in longum & rectum diago?, nalis AC, eiusdem quadrantis ABCD. demissa ab oculo perpendiculari DK, quoniam trianguli ADC duo latera AD & AC sunt inuicem aequalia, tota DK retrorsum ipsi GK uenit adiungenda, utpote KL. Quanta igitur fuerit GL, tantam esse pronunciabis datam & metiendam altitudinem GF. Est enim GL umbrae longitudo, quae fieret αbfic. Mlst, Sole 45 gradibus eleuato: unde fit, ut sicut AD ad DC, ita LG plani longitudo ad GF altitudinem.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
